Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XV DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO
    • CAPUT IV DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS ET IN SPECIE DE LIBRIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS ET IN SPECIE DE LIBRIS

Can. 651 - § 1. Ad Evangelium ubique terrarum annuntiandi munus obeundum Ecclesia aptis mediis uti tenetur et ideo ius instrumenta communicationis socialis adhibendi et in specie scripta libere typis edendi ei ubique vindicetur oportet. § 2. Omnes christifideles pro sua parte in tanta missione Ecclesiae collaborent inceptaque huius apostolatus sustineant ac foveant; insuper ii praesertim, qui in communicationibus efficiendis et transmittendis periti sunt, actioni pastorali Episcoporum adiutricem operam sollicite praestent atque omni studio satagant, ut eorundem instrumentorum usus spiritu Christi imbuatur.
 
Can. 652 - § 1. Episcopi eparchiales curent, ut auxilio praesertim institutorum de instrumentis communicationis socialis christifideles edoceantur de critico et proficuo usu eorundem instrumentorum; inter varia haec instituta cooperationem foveant; peritorum formationi provideant; denique, quod magis quam mala castigando et condemnando effici potest, incepta bona promoveant laudando et benedicendo imprimis bonos libros. § 2. Ad integritatem fidei et morum tuendam Episcopo eparchiali, Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, Consilio Hierarcharum atque Sedi Apostolicae competit prohibere, ne christifideles instrumentis communicationis socialis, quatenus eidem integritati detrimento sunt, utantur vel ea cum aliis communicent.
 
Can. 653 - Iuris particularis est normas pressius statuere de usu radiophonico, cinematographico, televisifico et eiusmodi in tractandis eis, quae ad doctrinam catholicam aut mores referunt.
 
Can. 654 - Normae iuris communis de libris valent etiam de quibuslibet aliis scriptis aut sermonibus per inventa technica quomodolibet reproductis et divulgationi publicae destinatis.
 
Can. 655 - § 1. Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet; proinde aptae et rectae versiones sufficientibus explicationibus instructae, ubi desunt, conficiantur cura Episcoporum eparchialium, immo, quatenus id convenienter et utiliter fieri potest, communi cum aliis christianis opera. § 2. Omnibus christifidelibus, praesertim pastoribus animarum curae sit diffundere exemplaria Sacrae Scripturae aptis instructa adnotationibus ad usum etiam non-christianorum accommodatis. § 3. Ad usum liturgicum vel catecheticum eae tantum editiones Sacrae Scripturae adhibeantur, quae approbatione ecclesiastica praeditae sunt; ceterae editiones saltem licentia ecclesiastica munitae esse debent.
 
Can. 656 - § 1. In celebrationibus liturgicis adhibeantur tantum libri approbatione ecclesiastica praediti. § 2. Libri precum vel devotionum ad usum publicum vel privatum christifidelium destinati indigent licentia ecclesiastica.
 
Can. 657 - § 1. Textuum liturgicorum approbatio praevia Sedis Apostolicae recognitione reservatur in Ecclesiis patriarchalibus Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; in Ecclesiis metropolitanis sui iuris Metropolitae de consensu Consilii Hierarcharum; in ceteris Ecclesiis hoc ius est solius Sedis Apostolicae atque intra limites ab eadem statutos Episcoporum eorumque coetuum legitime constitutorum. § 2. Eisdem auctoritatibus quoque competit ius approbandi versiones eorundem librorum ad usum liturgicum destinatas facta relatione, si de Ecclesiis patriarchalibus vel metropolitanis sui iuris agitur, ad Sedem Apostolicam. § 3. Ad iterum edendos libros liturgicos vel eorum in aliam linguam versiones ad usum liturgicum destinatas vel eorum partes requiritur et sufficit, ut constet de concordantia cum editione approbata ex attestatione Hierarchae loci, de quo in can. 662, § 1. § 4. In mutationibus textuam liturgicorum attendatur can. 40, § 1.
 
Can. 658 - § 1. Catechismi necnon alia scripta ad institutionem catecheticam in scholis cuiusque generis et gradus destinata eorumve versiones approbatione ecclesiastica egent. § 2. Eadem norma applicanda est ad alios quoque libros de fide aut moribus tractantes si adhibentur ut textus, quo institutio catechetica nitatur.
 
Can. 659 - Commendatur, ut scripta quaelibet, quae fidem catholicam aut mores illustrant, saltem licentia ecclesiastica munita sint, salvis praescriptis institutorum vitae consecratae, quae plus exigunt.
 
Can. 660 - In diariis, foliis aut libellis periodicis, qui religionem catholicam aut bonos mores manifesto impetere solent, ne quid scribant christifideles nisi iusta et rationabili de causa; clerici autem et sodales institutorum religiosorum insuper nonnisi de licentia eorum, de quibus in can. 662.
 
Can. 661 - § 1. Licentia ecclesiastica cum solo verbo imprimatur expressa significat opus ab erroribus circa fidem catholicam ut mores esse immune. § 2. Approbatio vero ab auctoritate competenti concessa ostendit textum ab Ecclesia acceptum aut opus doctrinae authenticae Ecclesiae consonum esse. § 3. Si opus insuper ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore laudatum vel benedictum est, hoc significat illud doctrinam authenticam Ecclesiae bene exprimere ideoque commendandum esse.
 
Can. 662 - § 1. Approbatio vel licentia ecclesiastica ad libros edendos, nisi aliud iure expresse statuitur, concedi potest sive ab Hierarcha loci proprio auctoris sive ab Hierarcha loci, ubi publici iuris fiunt, sive denique ab auctoritate superiore, quae in personas vel locos potestatem regiminis exsecutivam exercet. § 2. Sodales institutorum religiosorum, ut scripta quaestiones de fide catholica aut moribus tractantia edere possint, licentia quoque egent sui Superioris maioris ad normam typici vel statutorum.
 
Can. 663 - § 1. Licentia aliquod opus edendi aut alicuius operis approbatio, laudatio vel benedictio valet pro textu originali, non autem pro novis editionibus vel versionibus. § 2. Si agitur de editionibus Sacrae Scripturae vel aliis libris, qui approbatione ecclesiastica ad normam iuris indigent, approbatio ab uno Hierarcha loci legitime concessa non sufficit, ut iidem in alia eparchia adhiberi possint, sed requiritur explicitus consensus Hierarchae loci eiusdem eparchiae.
 
Can. 664 - § 1. Iudicium de libris committi poteat ab Hierarcha loci censoribus ex elencho a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum confecto aut pro eius prudentia aliis personis, quibus confidit; denique constitui potest commissio specialis censorum, quam Hierarcha loci, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum consulere possunt. § 2. Censores eligantur scientia, recta doctrina et prudentia praestantes et in suo obeundo officio omni personarum acceptione seposita iudicium ferant secundum doctrinam catholicam, sicut a magisterio authentico Ecclesiae proponitur. § 3. Censores opinionem scripto dare debent; quae si favet, Hierarcha pro suo prudenti iudicio licentiam aut approbationem concedat expresso suo nomine; secus rationes denegationis cum operis auctore communicet. Can. 665 - § 1. Caveant parochi et rectores ecclesiarum, ne in suis ecclesiis icones vel imagines ab arte sacra germana alienae aut libri religioni christianae vel moribus minus consonantes exponantur, vendantur aut distribuantur. § 2. Item parochorum et rectorum ecclesiarum necnon moderatorum scholarum catholicarum est curare, ut spectacula cuiusvis speciei sub eorum patrocinio volvenda sensu discretionis christianae seligantur. § 3. Caveant christifideles omnes, ne ea, de quibus in § 1, emendo, vendendo, legendo vel cum aliis communicando sibi aliisve damnum spirituale inferant.
 
Can. 666 - § 1. Opus intellectuale auctoris sub tutela iuris est sive, quatenus manifestat personalitatem illius, sive, quatenus fons est iurium patrimonialium. § 2. Sub tutela iuris sunt textus legum et actorum officialium cuiuscumque auctoritatis ecclesiasticae atque eorum collectiones authenticae; ideoque ea iterum edere non licet nisi impetrata eiusdem vel auctoritatis superioris licentia et servatis condicionibus ab eadem praescriptis. § 3. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae magis determinatae de hac re ferantur servatis praescriptis iuris civilis circa iura auctoris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License