Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT III DE DIVINA EUCHARISTIA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III DE DIVINA EUCHARISTIA

Can. 698 - In Divina Liturgia per ministerium sacerdotis in persona Christi super oblationem Ecclesiae agentis perpetuatur virtute Spiritus Sancti, quod ipse fecit in novissima Cena Dominus Jesus, qui discipulis dedit Corpus Suum in Cruce pro nobis offerendum Sanguinemque Suum pro nobis effundendum, verum mysticumque instaurans sacrificium, quo cruentum illud Crucis sacrificium cum gratiarum actione commemoratur, actuatur et ab Ecclesia participatur tum oblatione tum communione ad significandam et perficiendam unitatem populi Dei in aedificationem Corporis Sui, quod est Ecclesia. Can. 699 - § 1. Potestatem celebrandi Divinam Liturgiam habent soli Episcopi et presbyteri. §. 2 Diaconi cum Episcopis et presbyteris proprio ministerio secundum praescripta librorum liturgicorum in celebratione Divinae Liturgiae artiorem partem habent. § 3. Ceteri christifideles virtute baptismi atque chrismationis sancti myri in celebrationem Divinae Liturgiae concurrentes modo in libris liturgicis vel iure particulari determinato in Sacrificio Christi actuose participant et quidem plenius, si ex eodem Sacrificio Corpus et Sanguinem Domini sumunt.
 
Can. 700 - § 1. Quod ad modum Divinam Liturgiam celebrandi spectat, utrum singillatim an in concelebratione facienda sit, prae oculis habeantur imprimis pastorales christifidelium necessitates. § 2. Si tamen fieri potest, Divinam Liturgiam presbyteri una cum Episcopo praeside aut cum alio presbytero celebrent, cum ita opportune unitas sacerdotii ac sacrificii manifestetur; integrum tamen manet ius uniuscuiusque sacerdotis Divinam Litnrgiam singillatim celebrandi, non autem eodem tempore, quo in eadem ecclesia concelebratio habetur.
 
Can. 701 - Concelebratio inter Episcopos et presbyteros diversarum Erclesiarum sui iuris iusta de causa praesertim caritatem fovendi atque unionem inter Ecclesias manifestandi gratia de Episcopi eparchialis licentia fieri potest omnibus praescripta librorum liturgicorum primi celebrantis sequentibus, remoto duolibet syncretismo liturgico et retentis optabiliter vestibus liturgicis et insignibus propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 702 - Sacerdotes catholici vetiti sunt una cum sacerdotibus vel ministris acatholicis Divinam Liturgiam concelebrare.
 
Can. 703 - § 1. Sacerdos extraneus ad celebrandam Divinam Liturgiam non admittatur, nisi rectori ecclesiae litteras commendatitias sui Hierarchae exhibet aut alio modo ipsi rectori de eius probitate satis constat. § 2. Integrum est Episcopo eparchiali hac de re normas magis determinatas ferre ab omnibus sacerdotibus, etiam quomodocumque exemptis, servandas.
 
Can. 704 - Divina Liturgia omnibus diebus laudabiliter celebrari potest exceptis eis, qui secundum praescripta librorum liturgicorum Ecclesiae sui iuris, cui sacerdos ascriptus est, excluduntur. Can. 705 - § 1. Sacerdos catholicus Divinam Liturgiam celebrare potest super altare cuiusvis Ecclesiae catholicae. § 2. Ut sacerdos Divinam Liturgiam in ecclesia acatholicorum celebrare possit, licentia eget Hierarchae loci.
 
Can. 706 - In Divina Liturgia sacra dona, quae offeruntur, sunt panis mere triticeus recenter confectus ita, ut nullum sit periculum corruptionis, et vinum naturale de genimine vitis non corruptum.
 
Can. 707 - § 1. Circa panis eucharistici confectionem, preces a sacerdotibus ante celebrationem Divinae Liturgiae persolvendas, ieiunium eucharisticum servandum, vestes liturgicas, tempus et locum celebrationis et huiusmodi iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae accurate statui debent. § 2. Remota christifidelium admiratione licet uti vestibus liturgicis et pane alterius Ecclesiae sui iuris, si vestes liturgicae et panis propriae Ecclesiae sui iuris praesto non sunt.
 
Can. 708 - Curent Hierarchae loci ac parochi, ut omni diligentia christifideles instruantur de obligatione Divinam Eucharistiam suscipiendi in periculo mortis necnon temporibus a laudabilissima traditione vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutis, praesertim vero tempore Paschali, in quo Christus Dominus eucharistica mysteria tradidit.
 
Can. 709 - § 1. Divinam Eucharistiam distribuit sacerdos vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris ita ferente etiam diaconus. § 2. Integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum opportunas normas statuere, secundum quas etiam alii christifideles Divinam Eucharistiam distribuere possunt.
 
Can. 710 - Circa infantium in Divina Eucharistia participationem post baptismum et chrismationem sancti myri serventur opportunis adhibitis cautelis praescripta librorum liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 711 - Qui peccati gravis sibi conscius est, Divinam Liturgiam ne celebret neque Divinam Eucharistiam suscipiat, nisi adest gravis ratio et deest opportunitas sacramentum paenitentiae suscipiendi; quo in casu elicere debet actum perfectae contritionis, qui includit propositum quam primum ad hoc sacramentum accedendi.
 
Can. 712 - Arcendi sunt a susceptione Divinae Eucharistiae publice indigni.
 
Can. 713 - § 1. Divina Eucharistia distribuenda est in celebratione Divinae Liturgiae, nisi iusta causa aliud suadet. § 2. Circa praeparationem participationis Divinae Eucharistiae per ieinnium, preces aliaque opera christifideles fideliter normas Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt, servent non solum intra fines territorii eiusdem Ecclesiae, sed, quatenus fieri potest, ubique terrarum.
 
Can. 714 - § 1. In ecclesiis, ubi cultus divinus publicus et saltem aliquoties in mense Divina Liturgia celebratur, Divina Eucharistia custodiatur praesertim pro infirmis, praescriptis librorum liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris fideliter servatis, atque summa reverentia a christifidelibus adoretur. § 2. Custodia Divinae Eucharistiae subest vigilantiae ac moderamini Hierarchae loci.
 
Can. 715 - § 1. Sacerdotibus licet oblationes recipere, quas christifideles secundum probatum Ecclesiae morem pro celebratione Divinae Liturgiae ad proprias intentiones ipsis offerunt. §. 2. Licet etiam, si ita fert legitima consuetudo, oblationes recipere pro Liturgia Praesanctificatorum et pro commemorationibus in Divina Liturgia.
 
Can. 716 - Firmo can. 1013 enixe commendatur, ut Episcopi eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum quam solum eae oblationes occasione Divinae Liturgiae recipiantur, quas christifideles sua sponte offerunt; singuli vero sacerdotes libenter etiam sine ulla oblatione Divinam Liturgiam ad intentionem christifidelium praecipue egentium celebrent. Can. 717 - Sacerdotes, si oblationes ad Divinam Liturgiam celebrandam a christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris accipiunt, gravi obligatione tenentur de his oblationibus servandi normas illius Ecclesiae, nisi aliud constat ex parte offerentis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License