Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT IV DE SACRAMENTO PAENITENTIAE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV DE SACRAMENTO PAENITENTIAE

Can. 718 - In sacramento paenitentiae christifideles, qui, peccatis post baptismum commissis, ad Deum a Spiritu Sancto ducti corde convertuntur et dolore de peccatis moti propositum novae vitae ineunt, per ministerium sacerdotis, facta ipsi confessione et dignae satisfactionis acceptatione, veniam a Deo obtinent simulque cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, reconciliantur; quo modo hoc sacramentum quam maxime ad vitam christianam fovendam confert et ad Divinam Eucharistiam suscipiendam disponit.
 
Can. 719 - Qui gravis peccati sibi conscius est, quam primum fieri potest, sacramentum paenitentiae suscipiat; omnibus vero christifidelibus enixe commendatur, ut frequenter et praesertim temporibus ieiunii et paenitentiae in propria Ecelesia sui iuris servandis hoc sacramentum suscipiant.
 
Can. 720 - § 1. Individualis et integra confessio atque absolutio solum constituunt modum ordinarium, quo christifidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; sola impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest. § 2. Absolutio pluribus simul paenitentibus sine praevia individuali confessione generali modo impertiri non potest, nisi: imminet periculum mortis et tempus non suppetit sacerdoti vel sacerdotibus ad ministrandum sarramentum paenitentiae singulis paenitentibus; est gravis necessitas, videlicet si attento paenitentium numero sacerdotum copia praesto non est ad ministrandum singulis paenitentibus sacramentum paenitentiae intra congruum tempus ita, ut sine propria culpa gratia sacramentali aut susceptione Divinae Eucharistiae diu carere cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse non possunt ratione solius magni concursus paenitentium, qualis haberi potest in magna aliqua sollemnitate aut peregrinatione. § 3. Decernere num detur talis gravis necessitas, competit Episcopo eparchiali, qui collatis consiliis cum Patriarchis et Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus casus talis necessitatis etiam generalibus praescriptis determinare potest. Can. 721 - § 1. Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul pluribus data frui possit, requiritur non solum, ut sit rite dispositus, sed etiam ut simul sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata gravia, quae in praesens ita confiteri non potest. § 2. Christifideles, quatenus fieri potest, de his requisitis edoceantur et praeterea, etiam in casu periculi mortis, exhortentur ut actum, contritionis unusquisque eliciat.
 
Can. 722 - § 1. Sacramentum paenitentiae a solo sacerdote ministratur. § 2. Episcopi omnes ubique terrarum sacramentum paenitentiae ipso iure ministrare possunt, nisi, ad liceitatem quod spectat, Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit. § 3. Presbyteri vero ut valide agant, debent praeterea esse praediti facultate sacramentum paenitentiae ministrandi, quae facultas confertur sive ipso iure sive speciali collatione ab auctoritate competenti facta. § 4. Presbyteri, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt vi officii vel vi collationis Hierarchae loci eparchiae, cui ascripti sunt aut in qua domicilium habent, sacramentum paenitentiae valide ministrare possunt ubique terrarum quibuslibet christifidelibus, nisi quis Hierarcha loci in casu speciali expresse renuit; eadem facultate licite utuntur servatis normis ab Episcopo eparchiali latis necnon de licentia saltem praesumpta rectoris ecclesiae vel, si de domo instituti vitae consecratae agitur, Superioris.
 
Can. 723 - § 1. Vi officii pro sua quisque dicione facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est praeter Hierarcham loci etiam parochus aliusque, qui loco parochi est. § 2. Vi officii facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est etiam omnis Snperior instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis, si sacerdos est, erga sodales proprii instituti necnon erga illos, qui diu noctuque in eius domo degunt.
 
Can. 724 - § 1. Soli Hierarchae loci competit facultatem sacramentum paenitentiae quibuslibet christifidelibus ministrandi speciali collatione conferre presbyteris quibuscumque. § 2. Superior instituti vitae consecratae, dummodo potestate regiminis exsecutiva praeditus sit, facultatem, de qua in can. 723, § 2, conferre potest ad normam typici vel statutorum cuilibet presbytero. Can. 725 - Omnis sacerdos quoslibet paenitentes in periculo mortis versantes valide et licite absolvere potest a quibusvis peccatis, etsi praesens est alius sacerdos facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus. Can. 726 - § 1. Facultas sacramentum paenitentiae ministrandi ne revocetur nisi gravi de causa. § 2. Revocata facultate sacramentum paenitentiae ministrandi collata ab Hierarcha, de quo in can. 722, § 4, presbyter eandem amittit ubique terrarum; revocata autem ab alia auctoritate competenti eandem amittit in dicione revocantis tantum. § 3. Praeterquam revocatione facultas sacramentum paenitentiae ministrandi, de qua in can. 722, § 4, cessat amissione officii, ascriptionis eparchiae vel domicilii.
 
Can. 727 - In nonnullis casibus ad salutem animarum providendam opportunum esse potest facultatem a peccatis absolvendi limitare atque determinatae auctoritati reservare; hoc tamen fieri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum vel Sedis Apostolicae. Can. 728 - § 1. Sedi Apostolicae reservatur absolvere a sequentibus peccatis: directae violationis sigilli sacramentalis; absolutionis complicis in peccato contra castitatem. § 2. Episcopo eparchiali vero reservatur absolvere a peccato procurationis abortus effectu secuto.
 
Can. 729 - Quaevis reservatio absolutionis a peccato omni vi caret: si confessionem peragit aegrotus, qui domo egredi non potest, vel sponsus matrimonii celebrandi causa; si de prudenti iudicio confessarii absolvendi facultas ab auctoritate competenti peti non potest sine gravi paenitentis incommodo vel sine periculo violationis sigilli sacramentalis; extra fines territorii, in quo auctoritas reservans potestatem exercet. Can. 730 - Absolutio complicis in peccato contra castitatem invalida est praeterquam in periculo mortis.
 
Can. 731 - Qui confitetur se falso confessarium innocentem apud auctoritatem ecclesiasticam denuntiavisse de delicto sollicitationis ad peccatum contra castitatem, ne absolvatur, nisi antea falsam denuntiationem formaliter retractavit et paratus est damna, si quae habentur, reparare. Can. 732 - § 1. Pro qualitate, gravitate et numero peccatorum, habita ratione paenitentis condicionis necnon eiusdem ad conversionem dispositionis, confessarius convenientem morbo afferat medicinam opportuna opera paenitentiae imponens. § 2. Meminerit sacerdos se divinae iustitiae et misericordiae ministrum a Deo constitutum esse; tamquam pater spiritualis etiam opportuna consilia praebeat, ut quis progredi possit in sua vocatione ad sanctitatem. Can. 733 - § 1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare caveat diligenter confessarius, ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de causa prodat aliquatenus paenitentem. § 2. Obligatione secretum servandi tenentur quoque interpres, si datur, necnon omnes alii, ad quos ex confessione notitia peccatorum quoquo modo pervenit.
 
Can. 734 - § 1. Omnino confessario prohibetur scientiae ex confessione acquisitae usus cum paenitentis gravamine, etiam quovis revelationis periculo excluso. § 2. Qui in auctoritate est constitutus, notitia, quam de peccatis in confessione quovis tempore excepta habet, ad externum regimen nullo modo uti debet. § 3. Moderatores instituti educationis sacramentum paenitentiae suis alumnis ordinarie ne ministrent.
 
Can. 735 - § 1. Omnis, cui cura animarum vi muneris est demandata, gravi tenetur obligatione providendi, ut sacramentum paenitentiae ministretur christifidelibus sibi commissis, qui opportune id petunt, eisdemque occasio praebeatur accedendi ad confessionem individualem diebus ac horis in eorum commodum statutis. § 2. Urgente neressitate omnis sacerdos, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est, in periculo mortis vero etiam quilibet alius sacerdos, hoc sacramentum ministrare debet.
 
Can. 736 - § 1. Locus proprius sacramentum paenitentiae celebrandi est ecclesia salvo iure particulari. § 2. Ob infirmitatem vel alia iusta de causa hoc sacramentum celebrari potest etiam extra locum proprium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License