Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VI DE SACRA ORDINATIONE
      • Art. II DE SACRAE ORDINATIONIS SUBIECTO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE SACRAE ORDINATIONIS SUBIECTO

Can. 754 - Sacram ordinationem valide suscipere potest solus vir baptizatus. Can. 755 - Episcopus eparchialis et Superior maior nonnisi gravissima de causa, etsi occulta, diacono sibi subdito ad presbyteratum destinato ascensum ad ipsum presbyteratum prohibere possunt salvo iure recursus ad normam iuris.
 
Can. 756 - Non licet aliquem quovis modo qualibet de causa ad ordines sacros suscipiendos cogere vel ad normam iuris idoneum ab eisdem suscipiendis avertere.
 
Can. 757 - Is, qui superiorem ordinem sacrum suscipere recusat, non potest prohiberi a suscepti ordinis sacri exercitio, nisi impedimento canonico detinetur aliave gravis de iudicio Episcopi eparchialis vel Superioris maioris obest causa.

De requisitis in candidatis ad sacram ordinationem

Can. 758 - § 1. Ut quis licite ordinari possit, requiruntur: chrismationis sancti myri susceptio; mores atque qualitates physicae et psychicae ordini sacro suscipiendo congruentes; aetas iure praescripta; debita scientia; ordinum inferiorum susceptio ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris; interstitiorum iure particulari praescriptorum observatio. § 2. Requiritur praeterea, ne candidatus impeditus sit ad normam can. 762. § 3. Circa coniugatos ad ordines sacros admittendos servetur ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris vel normae speciales a Sede Apostolica statutae.
 
Can. 759 - § 1. Aetas praescripta ad diaconatum est vicesimus tertius annus expletus, ad presbyteratum vicesimus quartus expletus firmo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris provectiorem aetatem exigente. § 2. Dispensatio ultra annum ab aetate iure communi praescripta reservatur Patriarchae, si de candidato agitur, qui domicilium vel quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis habet; secus Sedi Apostolicae.
 
Can. 760 - § 1. Diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum quartum curriculi studiorum philosophico-theologicorum annum, nisi Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum aliud statuit. § 2. Si vero de candidato ad sacerdotium non destinato agitur, eum diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum tertium annum studiorum, de quibus in can. 354; si vero forte in posterum ad sacerdotium admittitur, antea studia theologica opportune complere debet.
 
Can. 761 - Candidatus ad ordinem diaconatus vel presbyteratus, ut licite ordinetur, Episcopo eparchiali proprio aut Superiori maiori declarationem tradere debet manu propria subscriptam, qua testificatur se sua sponte ac libere ordinem sacrum et obligationes eidem ordini adnexas suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse, simul petens, ut ad ordinem sacrum suscipiendum admittatur.

De impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros

Can. 762 - § 1. A suscipiendis ordinibus sacris est impeditus: qui aliqua forma laborat amentiae aliusve infirmitatis psychicae, qua consultis peritis inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum; qui delictum apostasiae, haereseos aut schismatis commisit; qui matrimonium, etiam civile tantum, attentavit, sive ipse vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut voto publico perpetuo castitatis a matrimonio celebrando impeditus, sive cum muliere matrimonio valido coniuncta aut eodem v5° qui se ipsum vel alium graviter et dolose mutilavit vel sibi vitam adimere tentavit; qui actum ordinis posuit in ordine episcopatus vel presbyteratus constitutis reservatum vel eodem carens vel ab eiusdem exercitio aliqua poena canonica prohibitus; qui officiam vel administrationem gerit clericis vetitam, cuius rationem reddere debet, donec deposito officio et administratione atque rationibus redditis liber factus erit; neophytus, nisi iudicio Hierarchae sufficienter probatus est. § 2. Actus, ex quibus impedimenta, de quibus in § 1, nn. 2 - 6 oriri possunt, illa non pariunt, nisi fuerunt peccata gravia et externa post baptismum perpetrata.
 
Can. 763 - Ab exercendis ordinibus sacris est impeditus: qui impedimento ordines sacros suscipiendi, dum afficiebatur, illegitime ordines sacros suscepit; qui delicta vel actus commisit, de quibus in can. 762, § 1, nn. 2 - 6; qui amentia aliave infirmitate psychica, de qua in can. 762, § 1, n. 1, afficitur, donec Hierarcha consulto perito eiusdem ordinis sacri exercitium permiserit.
 
Can. 764 - Impedimenta suscipiendi vel exercendi ordines sacros iure particulari statui non possunt; consuetudo vero novum impedimentum inducens aut impedimento iure communi statuto contraria reprobatur.
 
Can. 765 - Ignorantia impedimentorum ab eisdem non eximit.
 
Can. 766 - Impedimenta multiplicantur ex diversis suis causis, non autem ex repetita eadem causa, nisi agitur de impedimento ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu effectu secuto.
 
Can. 767 - § 1. Episcopus eparchialis vel Hierarcha instituti vitae consecratae potest sibi subditos dispensare ab impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros sequentibus exceptis: si factum, quo impedimentum innititur, ad forum iudiciale deductum est; ab impedimentis, de quibus in can. 762, § 1, nn. 2 - 4. § 2. Dispensatio ab his impedimentis reservatur Patriarchae circa candidatos vel clericos, qui domicilium vel quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, habent; secus Sedi Apostolicae. § 3. Eadem potestas dispensandi competit cuilibet confessario in casibus occultis urgentioribus, in quibus auctoritas competens adiri non potest et periculum imminet gravis damni vel infamiae, sed ad hoc dumtaxat, ut paenitentes ordines sacros iam susceptos exercere licite possint firmo onere adeundi quam primum eandem auctoritatem.
 
Can. 768 - § 1. In precibus ad obtinendam dispensationem omnia impedimenta indicanda sunt; dispensatio generalis vero valet etiam pro impedimentis bona fide reticitis eis exceptis, de quibus in can. 762, § 1, n. 4, aliisve ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala fide. § 2. Si agitur de impedimento ex voluntario homicidio aut ex procurato abortu, etiam numerus delictorum ad validitatem dispensationis exprimendus est. § 3. Dispensatio generalis ab impedimentis suscipiendi ordines sacros valet pro omnibus ordinibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License