Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VI DE SACRA ORDINATIONE
      • Art. III DE EIS, QUAE SACRAE ORDINATIONI PRAEMITTI DEBENT
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. III DE EIS, QUAE SACRAE ORDINATIONI PRAEMITTI DEBENT

Can. 769 - § 1. Auctoritas, quae candidatum ad sacram ordinationem admittit, obtineat: declarationem, de qua in can. 761, necnon testimonium ultimae sacrae ordinationis aut, si de prima sacra ordinatione agitur, etiam testimonium baptismi et chrismationis sancti myri; si candidatus est matrimonio iunctus, testimonium matrimonii et consensum uxoris scripto datum; testimonium de peractis studiis; testimoniales litteras rectoris seminarii vel Superioris instituti vitae consecratae aut presbyteri, cui candidatus extra seminarium commendatus est, de bonis moribus eiusdem candidati; testimoniales litteras, de quibus in can. 771, § 3; testimoniales litteras, si id expedire iudicat, aliorum Episcoporum eparchialium vel Superiorum institutorum vitae consecratae, ubi candidatus per aliquod tempus commoratus est, de candidati qualitatibus deque eius libertate ab omni impedimento canonico. § 2. Haec documenta asserventur in archivo eiusdem auctoritatis.
 
Can. 770 - Episcopus ordinans cum legitimis litteris dimissoriis, quibus asseritur candidatum ad ordinem sacrum suscipiendum idoneum esse, potest huic attestationi acquiescere, sed non tenetur; si vero pro sua conscientia censcet candidatum non esse idoneum, eum ne ordinet. Can. 771 - § 1. Nomina candidatorum ad ordines sacros promovendorum publice nota fiant in ecclesia paroeciali uniuscuiusque candidati ad normam iuris particularis. § 2. Omnes christifideles obligatione tenentur impedimenta, si qua noverunt, Episcopo eparchiali vel parocho ante sacram ordinationem revelandi. § 3. Parocho, qui publicationem peragit, et etiam alii presbytero, si id expedire videtur, Episcopus eparchialis committat, ut de candidatorum vita et moribus a personis fide dignis diligenter exquirat et testimoniales litteras illam investigationem et publicationem referentes ad curiam eparchialem mittat. § 4. Episcopus eparchialis alias investigationes, etiam privatas, si opportunum ducit, facere ne omittat.
 
Can. 772 - Omnis candidatus ad sacram ordinationem promovendus recessui spirituali vacet modo iure particulari determinato.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License