Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VI DE SACRA ORDINATIONE
      • Art. IV DE SACRAE ORDINATIONIS TEMPORE, LOCO, ADNOTATIONE ET TESTIMONIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. IV DE SACRAE ORDINATIONIS TEMPORE, LOCO, ADNOTATIONE ET TESTIMONIO

Can. 773 - Sacrae ordinationes cum christifidelium quam maxima frequentia celebrentur in ecclesia die dominico vel festo, nisi iusta causa aliud suadet.
 
Can. 774 - § 1. Celebrata sacra ordinatione nomina singulorum ordinatorum ac Episcopi ordinantis, locus et dies sacrae ordinationis adnotentur in speciali libro in archivo curiae eparchialis asservando. § 2. Singulis ordinatis det Episcopus ordinans authenticum sacrae ordinationis susceptae testimonium; qui, si ab Episcopo cum litteris dimissoriis ordinati sunt, illud proprio Episcopo eparchiali vel Superiori maiori exhibeant pro sacrae ordinationis adnotatione in speciali libro in archivo asservando.
 
Can. 775 - Episcopus eparchialis aut Superior maior notitiam sacrae ordinationis uniuscuiusque diaconi mittat ad parochum apud quem ordinati baptismus adnotatus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License