Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VII DE MATRIMONIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII DE MATRIMONIO

Can. 776 - § 1. Matrimoniale foedus a Creatore conditum eiusque legibus instructum, quo vir et mulier irrevocabili consensu personali totius vitae consortium inter se constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum ac ad filiorum generationem et educationem ordinatur. § 2. Ex Christi institutione matrimonium validum inter baptizatos eo ipso est sacramentum, quo coniuges ad imaginem indefectibilis unionis Christi cum Ecclesia a Deo uniuntur gratiaque sacramentali veluti consecrantur et roborantur. § 3. Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas, quae in matrimonio inter baptizatos specialem obtinent firmitatem ratione sacramenti.
 
Can. 777 - Ex matrimonio oriuntur inter coniuges aequa iura et obligationes circa ea, quae ad consortium vitae coniugalis pertinent. Can. 778 - Omnes possunt matrimonium inire, qui iure non prohibentur.
 
Can. 779 - Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro validitate matrimonii, donec contrarium probetur.
 
Can. 780 - § 1. Matrimonium catholicorum, etsi una tantum pars est catholica, regitur iure non solum divino, sed etiam canonico salva competentia auctoritatis civilis circa effectus mere civiles matrimonii. § 2. Matrimonium inter partem catholicam et partem baptizatam acatholicam salvo iure divino regitur etiam: iure proprio Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis, ad quam pars acatholica pertinet, si haec Communitas ius matrimoniale proprium habet; iure, quo pars acatholica tenetur, si Communitas ecclesialis, ad quam pertinet, iure matrimoniali proprio caret.
 
Can. 781 - Si quando Ecclesia iudicare debet de validitate matrimonii acatholicorum baptizatorum: quod attinet ad ius, quo partes tempore celebrationis matrimonii tenebantur servetur can. 780, § 2; quod attinet ad formam celebrationis matrimonii, Ecclesia agnoscit quamlibet formam iure praescriptam vel admissam, cui partes tempore celebrationis matrimonii subiectae erant, dummodo consensus expressus sit forma publica et, si una saltem pars est christifidelis alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae, matrimonium ritu sacro celebratum sit. Can. 782 - § 1. Sponsalia, quae laudabiliter matrimonio praemittuntur ex antiquissima Ecclesiarum orientalium traditione, reguntur iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris. § 2. Ex matrimonii promissione non datur actio ad potendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License