Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VII DE MATRIMONIO
      • Art. III DE IMPEDIMENTIS IN SPECIE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. III DE IMPEDIMENTIS IN SPECIE

Can. 800 - § 1. Vir ante decimum sextum aetatis annum expletum, mulier ante decimum quartum aetatis annum expletum matrimonium valide celebrare non possunt. § 2. Integrum est iuri particulari Ecclesiae sui iuris aetatis annum superiorem ad licitam matrimonii celebrationem statuere. Can. 801 - § 1. Impotentia coeundi antecedens et perpetua sive ex parte viri sive ex parte mulieris sive absoluta sive relativa matrimonium ex ipsa eius natura dirimit. § 2. Si impedimentum impotentiae dubium est sive dubio iuris sive dubio facti, matrimonium non est impediendum nec stante dubio nullum declarandum. § 3. Sterilitas matrimonium nec prohibet nec dirimit firmo can. 821.
 
Can. 802 - § 1. Invalide matrimonium attentat, qui vinculo tenetur prioris matrimonii. § 2. Etsi prius matrimoniam invalidum aut solutum est qualibet ex causa, non licet aliud matrimonium celebrare, antequam de prioris invaliditate aut solutione legitime et certo constat.
 
Can. 803 - § 1. Matrimonium cum non baptizatis valide celebrari non potest. § 2. Si pars tempore celebrati matrimonii tamquam baptizata communiter habebatur aut eius baptismus erat dubius, praesumenda est ad normam can. 779 validitas matrimonii, donec certo probetur alteram partem baptizatam esse, alteram vero non baptizatam. § 3. Circa condiciones dispensandi applicetur can. 814.
 
Can. 804 - Invalide matrimonium attentat, qui in ordine sacro est constitutus.
 
Can. 805 - Invalide matrimonium attentat, qui votum publicum perpetuum castitatis in instituto religioso emisit. Can. 806 - Cum persona abducta vel saltem retenta intuitu matrimonii cum ea celebrandi matrimonium valide celebrari non potest, nisi postea illa ab abducente vel retinente separata et in loco tuto ac libero constituta matrimonium sua sponte eligit.
 
Can. 807 - § 1. Qui intuitu matrimonii cum certa persona celebrandi eius coniugi vel proprio coniugi mortem intulit, invalide hoc matrimonium attentat. § 2. Invalide quoque matrimonium inter se attentant, qui mutua opera physica vel morali mortem coniugi intulerunt. Can. 808 - § 1. In linea recta consanguinitatis matrimonium invalidum est inter omnes ascendentes et descendentes. § 2. In linea collaterali invalidum est usque ad quartum gradum inclusive. § 3. Numquam matrimonium permittatur, si quod subest dubium, num partes sint consanguineae in aliquo gradu lineae rectae aut in secundo gradu lineae collateralis. § 4. Impedimentum consanguinitatis non multiplicatur.
 
Can. 809 - § 1. Affinitas matrimonium dirimit in quolibet gradu lineae rectae et in secundo gradu lineae collateralis. § 2. Impedimentum affinitatis non multiplicatur. Can. 810 - § 1. Impedimentum publicae honestatis oritur: ex matrimonio invalido post instauratam vitam communem; ex notorio vel publico concubinatu; ex instauratione vitae communis eorum, qui ad formam celebrationis matrimonii iure praescriptam astricti matrimonium attentaverunt coram officiali civili aut ministro acatholico. § 2. Hoc impedimentum matrimonium dirimit in primo gradu lineae rectae inter virum et consanguineas mulieris itemque inter mulierem et viri consanguineos. Can. 811 - § 1. Ex baptismo oritur inter patrinum et baptizatum eiusque parentes cognatio spiritualis, quae matrimonium dirimit. § 2. Si iteratur baptismus sub condicione, cognatio spiritualis non oritur, nisi iterum idem patrinus adhibitus est.
 
Can. 812 - Matrimonium inter se valide celebrare non possunt, qui cognatione legali ex adoptione orta in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis coniuncti sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License