Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VII DE MATRIMONIO
      • Art. V DE CONSENSU MATRIMONIALI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. V DE CONSENSU MATRIMONIALI

Can. 817 - § 1. Consensus matrimonialis est actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili se mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium. § 2. Consensus matrimonialis nulla humana potestate suppleri potest.
 
Can. 818 - Sunt incapaces matrimonii celebrandi: qui sufficienti usu rationis carent; qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et obligationes matrimoniales essentiales mutuo tradenda et acceptanda; qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non possunt.
 
Can. 819 - Ut consensus matrimonialis haberi possit, necesse est, ut matrimonium celebrantes saltem non ignorent matrimonium esse consortium permanens inter virum et mulierem ordinatum ad filios cooperatione aliqua sexuali procreandos.
 
Can. 820 - § 1. Error in persona invalidum reddit matrimonium. § 2. Error in qualitate personae, etsi dat causam matrimonio, matrimonium non dirimit, nisi haec qualitas directe et principaliter intenditur.
 
Can. 821 - Qui matrimonium celebrat deceptus dolo ad obtinendum consensum patrato circa aliquam alterius partis qualitatem, quae sua natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide celebrat.
 
Can. 822 - Error circa matrimonii unitatem vel indissolubilitatem aut sacramentalem dignitatem, dummodo non determinet voluntatem, non vitiat consensum matrimonialem.
 
Can. 823 - Scientia aut opinio nullitatis matrimonii consensum matrimonialem non necessario excludit.
 
Can. 824 - § 1. Internus animi consensus praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis. § 2. Sed si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludit matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum vel essentialem aliquam proprietatem, invalide matrimonium celebrat.
 
Can. 825 - Invalidum est matrimonium celebratum ob vim vel metum gravem ab extrinseco etiam inconsulto incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium.
 
Can. 826 - Matrimonium sub condicione valide celebrari non potest.
 
Can. 827 - Etsi matrimonium invalide ratione impedimenti vel defectus formae celebrationis matrimonii iure praescriptae celebratum est, consensus praestitus praesumitur perseverare, donec de eius revocatione constiterit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License