Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VII DE MATRIMONIO
      • Art. VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. VI

DE FORMA CELEBRATIONIS MATRIMONII

Can. 828 - § 1. Ea tantum matrimonia valida sunt, quae celebrantur ritu sacro coram Hierarcha loci vel parocho loci vel sacerdote, cui ab alterutro collata est facultas matrimonium benedicendi, et duobus saltem testibus secundum tamen praescripta canonum, qui sequuntur, et salvis exceptionibus, de quibus in cann. 832 et 834, § 2. § 2. Sacer hic censetur ritus ipso interventu sacerdotis assistentis et benedicentis.
 
Can. 829 - § 1. Hierarcha loci et parochus loci capta possessione canonica officii, dum legitime officio funguntur, intra fines sui territorii ubique valide benedicunt matrimonium, sive sponsi sunt subditi sive, dummodo alterutra saltem pars sit ascripta propriae Ecclesiae sui iuris, non subditi. § 2. Hierarcha et parochus personalis vi officii matrimonium solummodo eorum, quorum saltem alteruter sibi subditus est, intra fines suae dicionis valide benedicunt. § 3. Patriarcha ipso iure facultate praeditus est servatis aliis de iure servandis matrimonia per se ipsum benedicendi ubique terrarum, dummodo alterutra saltem pars ascripta sit Ecclesiae, cui praeest.
 
Can. 830 - § 1. Hierarcha loci et parochus loci, dum legitime officio funguntur, possunt sacerdotibus cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, facultatem conferre, intra fines sui territorii determinatum matrimonium benedicendi. § 2. Facultatem generalem vero matrimonia benedicendi conferre potest solus Hierarcha loci firmo can. 302, § 2. § 3. Collatio facultatis matrimonia benedicendi, ut valida sit, determinatis sacerdotibus expresse immo, si de facultate generali agitur, scripto conferri debet.
 
Can. 831 - § 1. Hierarcha loci vel parochus loci matrimonium licite benedicunt: postquam sibi constitit de domicilio vel quasi-domicilio vel menstrua commoratione aut, si de vago agitur, actuali commoratione alterutrius sponsi in loco matrimonii; habita, si hae condiciones desunt, licentia Hierarchae vel parochi domicilii vel quasi-domicilii alterutrius partis, nisi iusta causa excusat; in loco quoque exclusivo alterius Ecclesiae sui iuris, nisi Hierarcha, qui in hoc loco potestatem suam exercet, expresse renuit. § 2. Matrimonium coram sponsi parocho celebretur, nisi vel ius particulare aliud fert vel iusta causa excusat.
 
Can. 832 - § 1. Si haberi vel adiri non potest sine gravi incommodo sacerdos ad normam iuris competens, celebrare intendentes verum matrimonium illud valide ac licite coram solis testibus celebrare possunt: in periculo mortis; extra periculum mortis, dummodo prudenter praevideatur earum rerum condicionem esse per mensem duraturam. § 2. In utroque casu, si praesto est alius sacerdos, ille, si fieri potest, vocetur, ut matrimonium benedicat salva matrimonii validitate coram solis testibus; eisdem in casibus etiam sacerdos acatholicus vocari potest. § 3. Si matrimonium celebratum est coram solis testibus, coniuges a sacerdote quam primum benedictionem matrimonii suscipere ne neglegant.
 
Can. 833 - § 1. Hierarcha loci cuilibet sacerdoti catholico facultatem conferre potest matrimonium christifidelium alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae, qui sacerdotem propriae Ecclesiae sine gravi incommodo adire non possunt, benedicendi, si sua sponte id petunt et dummodo nihil validae vel licitae celebrationi matrimonii obstet. § 2. Sacerdos catholicus, si fieri potest, antequam matrimonium benedicit, auctoritatem competentem illorum christifidelium de hac re certiorem faciat. Can. 834 - § 1. Forma celebrationis matrimonii iure praescripta servanda est, si saltem alterutra pars matrimonium celebrantium in Ecclesia catholica baptizata vel in eandem recepta est. § 2. Si vero pars catholica alicui Ecclesiae orientali sui iuris ascripta matrimonium celebrat cum parte, quae ad Ecclesiam orientalem acatholicam pertinet, forma celebrationis matrimonii iure praescripta servanda est tantum ad liceitatem; ad validitatem autem requiritur benedictio sacerdotis servatis aliis de iure servandis. Can. 835 - Dispensatio a forma celebrationis matrimonii iure praescripta reservatur Sedi Apostolicae vel Patriarchae, qui eam ne concedat nisi gravissima de causa.
 
Can. 836 - Extra casum necessitatis in matrimonii celebratione serventur praescripta librorum liturgicorum et legitimae consuetudines. Can. 837 - § 1. Ad matrimonium valide celebrandum necesse est, ut partes sint praesentes una simul et consensum matrimonialem mutuo exprimant. § 2. Matrimonium per procuratorem valide celebrari non potest, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, quo in casu etiam de condicionibus, sub quibus tale matrimonium celebrari potest, providendum est.
 
Can. 838 - § 1. Matrimonium celebretur in ecclesia paroeciali aut de licentia Hierarchae loci vel parochi loci in alio loco sacro; in aliis autem locis celebrari non potest nisi de licentia Hierarchae loci. § 2. Circa tempus celebrationis matrimonii servandae sunt normae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutae.
 
Can. 839 - Vetita est ante vel post canonicam celebrationem alia eiusdem matrimonii celebratio religiosa ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum; item vetita est celebratio religiosa, in qua et sacerdos catholicus et minister acatholicus partium consensum exquirunt.
 
Can. 840 - § 1. Permissio matrimonii secreti ab Hierarcha loci gravi et urgenti de causa concedi potest et secumfert gravem obligationem secretum servandi ex parte Hierarchae loci, parochi, sacerdotis facultate matrimonium benedicendi praediti, testium et alterius coniugis, altero non consentiente divulgationi. § 2. Obligatio secretum servandi ex parte Hierarchae loci cessat, si grave scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem iniuria ex secreti observantia imminet. § 3. Matrimonium secreto celebratum in speciali tantummodo libro in archivo secreto curiae eparchialis asservando adnotetur, nisi gravissima causa obstat.
 
Can. 841 - § 1. Celebrato matrimonio parochus loci celebrationis vel is, qui eius vices gerit, etsi neuter matrimonium benedixit, quam primum adnotet in libro matrimoniorum nomina coniugum, sacerdotis benedicentis ac testium, locum et diem celebrati matrimonii, dispensationem, si casus fert, a forma celebrationis matrimonii vel ab impedimentis eiusque auctorem una cum impedimento eiusque gradu, facultatem matrimonium benedicendi collatam atque alia secundum modum a proprio Episcopo eparchiali praescriptum. § 2. Praeterea parochus loci in libro baptizatorum adnotet coniugem tali die in sua paroecia matrimonium celebravisse; si vero coniux alibi baptizatus est, parochus loci testimonium matrimonii mittat per se vel per curiam eparchialem ad parochum, apud quem coniugis baptismus adnotatus est, nec acquiescat, donec notitiam de adnotatione matrimonii in libro baptizatorum receperit. § 3. Si matrimonium ad normam can. 832 celebratum est, sacerdos, si illud benedixit, secus testes et coniuges curare debent, ut celebratio matrimonii in praescriptis libris quam primum adnotetur.
 
Can. 842 - Si matrimonium vel convalidatur pro foro externo vel nullum declaratur vel legitime praeterquam morte solvitur, parochus loci celebrationis matrimonii certior fieri debet, ut adnotatio in libris matrimoniorum et baptizatorum fiat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License