Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VII DE MATRIMONIO
      • Art. VII DE MATRIMONII CONVALIDATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. VII DE MATRIMONII CONVALIDATIONE

De convalidatione simplici

Can. 843 - § 1. Ad convalidandum matrimonium invalidum ob impedimentum dirimens requiritur, ut cesset impedimentum vel ab eodem dispensetur et consensum renovet saltem pars impedimenti conscia. § 2. Haec renovatio requiritur ad validitatem convalidationis, etsi initio utraque pars consensum praestitit nec postea revocavit.
 
Can. 844 - Renovatio consensus debet esse novus voluntatis actus in matrimonium, quod pars renovans scit aut opinatur ab initio invalidum fuisse.
 
Can. 845 - § 1. Si impedimentum est publicum, consensus ab utraque parte renovandus est forma celebrationis matrimonii iure praescripta. § 2. Si impedimentum est occultum, satis est, ut consensus renovetur privatim et secreto; a parte quidem impedimenti conscia, dummodo altera in consensu praestito perseveret, aut ab utraque parte, si impedimentum est utrique parti notum.
 
Can. 846 - § 1. Matrimonium invalidum ob defectum consensus convalidatur, si pars, quae non consensit, iam consentit, dummodo consensus ab altera parte praestitus perseveret. § 2. Si defectus consensus probari non potest, satis est, ut pars, quae non consensit, privatim et secreto consensum praestet. § 3. Si defectus consensus probari potest, necesse est, ut consensus renovetur forma celebrationis matrimonii iure praescripta.
 
Can. 847 - Matrimonium invalidum ob defectum formae celebrationis matrimonii iure praescriptae, ut validum fiat, denuo hac forma celebrari debet.

De sanatione in radice

Can. 848 - § 1. Matrimonii invalidi sanatio in radice est eiusdem sine renovatione consensus convalidatio ab auctoritate competenti concessa secumferens dispensationem ab impedimento, si adest, atque a forma celebrationis matrimonii iure praescripta, si servata non est, necnon retrotractionem effectuum canonicorum ad praeteritum. § 2. Convalidatio fit a momento concessionis gratiae; retrotractio vero intellegitur facta ad momentum celebrationis matrimonii, nisi aliter in concessione expresse cavetur. Can. 849 - § 1. Sanatio matrimonii in radice valide concedi potest etiam alterutra vel utraque parte inscia. § 2. Sanatio in radice ne concedatur nisi gravi de causa et nisi probabile est partes in consortio vitae coniugalis perseverare velle.
 
Can. 850 - § 1. Matrimonium invalidum sanari potest, dummodo consensus utriusque partis perseveret. § 2. Matrimonium invalidum ob impedimentum iuris divini valide sanari non potest, nisi postquam impedimentum cessavit.
 
Can. 851 - § 1. Si in utraque vel alterutra parte deest consensus, matrimonium non potest valide sanari in radice, sive consensus ab initio defuit, sive ab initio praestitus postea revocatus est. § 2. Si vero consensus ab initio quidem defuit, sed postea praestitus est, sanatio concedi potest a momento praestiti consensus. Can. 852 - Patriarcha et Episcopus eparchialis concedere possunt sanationem in radice in singulis casibus, si validitati matrimonii obstat defectus formae celebrationis matrimonii iure praescriptae vel aliquod impedimentum, a quo ipsi dispensare possunt, et in casibus iure praescriptis, si impletae sunt condiciones, de quibus in can. 814; in ceteris casibus et si de impedimento iuris divini agitur, quod iam cessavit, sanatio in radice concedi potest a sola Sede Apostolica.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License