Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VII DE MATRIMONIO
      • Art. VIII DE SEPARATIONE CONlUGUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. VIII DE SEPARATIONE CONlUGUM

De dissolutione vinculi

Can. 853 - Matrimonii vinculum sacramentale matrimonio consummato nulla humana potestate nullaque causa praeterquam morte dissolvi potest.
 
Can. 854 - § 1. Matrimonium initum a duobus non baptizatis solvitur ex privilegio paulino in favorem fidei partis, quae baptismum suscepit, ipso iure, si novum matrimonium ab eadem parte celebratur, dummodo pars non baptizata discedat. § 2. Discedere censetur pars non baptizata, si non vult pacifice cohabitare cum parte baptizata sine contumelia Creatoris, nisi haec post baptismum susceptum iustam illi dedit discedendi causam. Can. 855 - § 1. Ut pars baptizata novum matrimonium valide celebret, pars non baptizata interpellari debet, num: velit et ipsa baptismum suscipere; saltem velit cum parte baptizata pacifice cohabitare sine contumelia Creatoris. § 2. Haec interpellatio post baptismum fieri debet; sed Hierarcha loci gravi de causa potest permittere, ut interpellatio ante baptismum fiat, immo potest ab interpellatione dispensare sive ante sive post baptismum, si modo procedendi saltem summario et extraiudiciali constat eam fieri non posse aut fore inutilem.
 
Can. 856 - § 1. Interpellatio fit regulariter de auctoritate Hierarchae loci partis conversae, a quo concedendum est alteri coniugi spatium temporis ad respondendum, si id petivit, eo tamen monito, ut hoc spatio temporis inutiliter elapso eius silentium pro responsione negativa habeatur. § 2. Interpellatio etiam privatim facta ab ipsa parte conversa valet, immo est licita, si forma superius praescripta servari non potest. § 3. In utroque casu de interpellatione facta deque eiusdem exitu in foro externo legitime constare debet.
 
Can. 857 - Pars baptizata ius habet novum matrimonium celebrandi cum parte catholica, si: altera pars negative interpellationi respondit; interpellatio legitime omissa est; pars non baptizata, sive iam interpellata sive non, antea perseverans in pacifica cohabitatione postea sine iusta causa discessit; quo in casu vero interpellatio ad normam cann. 855 et 856 praemittenda est.
 
Can. 858 - Hierarcha loci tamen gravi de causa concedere potest, ut pars baptizata, utens privilegio paulino, celebret matrimonium cum parte acatholica sive baptizata sive non baptizata servatis etiam praescriptis canonum de matrimoniis mixtis.
 
Can. 859 - § 1. Non baptizatus, qui plures uxores non baptizatas simul habet, suscepto in Ecclesia catholica baptismo, si ei durum est cum earum prima permanere, unam ex illis ceteris dimissis retinere potest; idem valet de muliere baptizata, quae plures maritos non baptizatos simul habet. § 2. In hoc casu matrimonium forma celebrationis matrimonii iure praescripta celebrandum est servatis etiam aliis de iure servandis. § 3. Hierarcha loci condicione morali, sociali, oeconomica locorum et personarum prae oculis habita curet, ut eorum, qui dimissi sunt, necessitatibus satis provisum sit secundum normas iustitiae, caritatis et aequitatis.
 
Can. 860 - Non baptizato, qui suscepto in Ecclesia catholica baptismo cum coniuge non baptizato ratione captivitatis vel persecutionis cohabitationem restaurare non potest, aliud matrimonium celebrare licet, etsi altera pars baptismum interea suscepit, firmo can. 853.
 
Can. 861 - In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.
 
Can. 862 - Matrimonium non consummatum solvi potest iusta de causa a Romano Pontifice utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera est invita.

De separatione manente vinculo

Can. 863 - § 1. Enixe commendatur, ut coniux caritate motus et boni familiae sollicitus veniam non abnuat comparti adulterae atque consortium vitae coniugalis non disrumpat; si vero eiusdem culpam expresse aut tacite non condonavit, ius ei est solvendi consortium vitae coniugalis, nisi in adulterium consensit aut eidem causam dedit vel ipse quoque adulterium commisit. § 2. Tacita condonatio habetur, si coniux innocens, postquam de adulterio certior factus est, sua sponte cum altero coniuge maritali affectu conversatus est; praesumitur vero, si per sex menses consortium vitae coniugalis servavit neque auctoritatem ecclesiasticam vel civilem de re adiit. § 3. Si coniux innocens sua sponte consortium vitae coniugalis solvit, debet intra sex menses causam separationis deferre ad auctoritatem competentem, quae omnibus inspectis adiunctis perpendat, num coniux innocens adduci possit, ut culpam condonet et separationem non protrahat.
 
Can. 864 - § 1. Si alteruter coniugum vitam communem coniugi vel filiis periculosam aut nimis duram reddit, alteri legitimam praebet causam discedendi decreto Hierarchae loci et etiam propria auctoritate, si periculum est in mora. § 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris aliae causae pro moribus populorum et locorum circumstantiis statui possunt. § 3. In omnibus casibus causa separationis cessante consortium vitae coniugalis restaurandum est, nisi ab auctoritate competenti aliud statuitur.
 
Can. 865 - Facta separatione coniugum opportune semper cavendum est de debita filiorum sustentatione et educatione.
 
Can. 866 - Coniux innocens laudabiliter alterum coniugem ad consortium vitae coniugalis rursus admittere potest, quo in casu iuri separationis renuntiat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License