Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VIII DE SACRAMENTALIBUS, DE LOCIS ET DE TEMPORIBUS SACRIS, DE CULTU SANCTORUM, DE VOTO ET DE IUREIURANDO
      • Art. III DE DIEBUS FESTIS ET PAENITENTIAE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. III DE DIEBUS FESTIS ET PAENITENTIAE

Can. 880 - § 1. Dies festos et paenitentiae omnibus Ecclesiis orientalibus communes constituere, transferre aut supprimere solius est supremae Ecclesiae auctoritatis firma § 3. § 2. Dies festos et paenitentiae singulis Ecclesiis sui iuris proprios constituere, transferre aut supprimere competit etiam auctoritati, cuius est ius particulare earundem Ecclesiarum statuere, debita tamen habita ratione aliarum Ecclesiarum sui iuris et firmo can. 40, § 1. § 3. Dies festi de praecepto omnibus Ecclesiis orientalibus communes, praeter dies dominicos, sunt dies Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis, Dormitionis Sanctae Dei Genitricis Mariae ac dies Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, salvo iure particulari Ecclesiae sui iuris a Sede Apostolica approbato, quo quidam dies festi de praecepto supprimuntur vel ad diem dominicum transferuntur.
 
Can. 881 - § 1. Christifideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis de praecepto Divinam Liturgiam participandi aut secundum praescripta vel legitimam consuetudinem propriae Ecclesiae sui iuris celebrationem laudum divinarum. § 2. Quo facilius christifideles hanc obligationem implere possint, statuitur tempus utile decurrere inde a vesperis vigiliae usque ad finem diei dominici vel festi de praecepto. § 3. Enixe commendatur christifidelibus, ut his diebus immo frequentius vel etiam cottidie Divinam Eucharistiam suscipiant. § 4. Abstineant christifideles his diebus ab illis operibus et negotiis, quae Cultum Deo reddendum, laetitiam diei Domini propriam aut debitam mentis ac corporis relaxationem impediunt.
 
Can. 882 - Diebus paenitentiae christifideles obligatione tenentur ieiunium vel abstinentiam servandi modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuto.
 
Can. 883 - § 1. Christifideles extra fines territorii propriae Ecclesiae sui iuris versantes circa dies festos et paenitentiae ad normas in loco, ubi degunt, vigentes se plene conformare possunt. § 2. In familiis, in quibus coniuges diversis Ecclesiis sui iuris ascripti sunt, circa dies festos et paenitentiae praescripta unius vel alterius Ecclesiae sui iuris observare licet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License