Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VIII DE SACRAMENTALIBUS, DE LOCIS ET DE TEMPORIBUS SACRIS, DE CULTU SANCTORUM, DE VOTO ET DE IUREIURANDO
      • Art. V DE VOTO ET DE IUREIURANDO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. V DE VOTO ET DE IUREIURANDO

Can. 889 - § 1. Votum, promissio scilicet deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet. § 2. Voti sunt capaces omnes congruentem usum rationis habentes, nisi iure prohibentur. § 3. Votum ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo emissum ipso iure nullum est. § 4. Votum est publicum, si nomine Ecclesiae a legitimo Superiore ecclesiastico acceptatur; secus est privatum.
 
Can. 890 - Votum neminem obligat ratione sui nisi emittentem. Can. 891 - Cessat votum elapso tempore ad finiendam obligationem apposito, mutatione substantiali materiae promissae, deficiente condicione, de qua votum pendet, aut eiusdem causa finali, dispensatione, commutatione.
 
Can. 892 - Qui potestatem in voti materiam habet, potest voti obligationem tamdiu suspendere, quamdiu voti impletio sibi praeiudicium affert.
 
Can. 893 - § 1. A votis privatis iusta de causa dispensare potest, dummodo dispensatio ne laedat iura aliis quaesita: sibi subditos omnis Hierarcha, parochus et Superior localis instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis habet; ceteros christifideles propriae Ecclesiae sui iuris Hierarcha loci, dummodo intra fines territorii eparchiae actu degant; itemque parochus loci intra fines territorii propriae paroeciae; eos, qui diu noctuque in domo instituti vitae consecratae degunt, Superior localis, qui potestatem regiminis habet, eiusque Superior maior. § 2. Haec dispensatio sub eadem condicione, sed pro foro interno tantum concedi potest a quolibet confessario.
 
Can. 894 - Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, dum vovens in monasterio, ordine vel congregatione permanet.
 
Can. 895 - Iusiurandum, id est invocatio Nominis divini in testem veritatis, coram Ecclesia praestari potest tantummodo in casibus iure statutis; secus nullum parit effectum canonicum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License