Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVII DE BAPTIZATIS ACATHOLICIS AD PLENAM COMMUNIONEM CUM ECCLESIA CATHOLICA CONVENIENTIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XVII DE BAPTIZATIS ACATHOLICIS AD PLENAM COMMUNIONEM CUM ECCLESIA CATHOLICA CONVENIENTIBUS

Can. 896 - Eis, qui in Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis baptizati sunt et ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenire sua sponte petunt, sive agitur de singulis sive de coetibus, nihil ultra imponatur oneris quam ea, quae necessaria sunt.
 
Can. 897 - Christifidelis alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipiendus est cum sola professione fidei catholicae, praemissa praeparatione doctrinali et spirituali pro sua cuiusque condicione.
 
Can. 898 - § 1. Episcopum alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipere potest praeter Romanum Pontificem etiam Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris de consensu Consilii Hierarcharum. § 2. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam quemlibet alium spectat ad Hierarcham loci vel, si ita fert ius particulare, etiam ad Patriarcham. § 3. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam singulos laicos spectat quoque ad parochum, nisi iure particulari prohibetur.
 
Can. 899 - Clericus alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae ad plenam communionem cum Ecclesia catholica conveniens potest proprium ordinem sacrum exercere secundum normas ab auctoritate competenti statutas; Episcopus autem potestatem regiminis valide exercere non potest nisi de assensu Romani Pontificis, Collegii Episcoporum capitis.
 
Can. 900 - § 1. Qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, ne recipiatur renitentibus parentibus. § 2. Si ex eiusdem receptione gravia praevidentur incommoda vel Ecclesiae vel ipsi, receptio differatur, nisi periculum mortis imminet. Can. 901 - Si acatholici, qui non ad aliquam Ecclesiam orientalem pertinent, in Ecclesiam catholicam recipiuntur, servandae sunt normae supra datae congrua congruis referendo, dummodo sint valide baptizati.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License