Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XIX DE PERSONIS ET DE ACTIBUS IURIDICIS
    • CAPUT I DE PERSONIS
      • Art. I DE PERSONIS PHYSICIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XIX DE PERSONIS ET DE ACTIBUS IURIDICIS

CAPUT I DE PERSONIS

Art. I DE PERSONIS PHYSICIS

Can. 909 - § l. Persona, quae duodevicesimum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc aetatem minor. § 2. Minor ante plenum septennium dicitur infans et censetur non sui compos; expleto autem septennio usum rationis habere praesumitur. § 3. Quicumque usu rationis habitu caret, censetur non sui compos et infantibus assimilatur.
 
Can. 910 - § 1. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium. § 2. Persona minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum subest eis exceptis, in quibus minores iure divino vel canonico ab eorum potestate exempti sunt; ad constitutionem tutorum quod attinet, serventur praescripta iuris civilis, nisi aliter iure communi vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris cavetur et firmo iure Episcopi eparchialis tutores, si opus est, per se ipsum constituendi.
 
Can. 911 - Persona dicitur peregrinus in eparchia diversa ab illa, in qua domicilium vel quasi-domicilium habet; dicitur vero vagus, si nullibi domicilium vel quasi-domicilium habet.
 
Can. 912 - § 1. Domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocat, aut ad quinquennium completum reapse est protracta. § 2. Quasi-domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi manendi saltem per tres menses, si nihil inde avocat, aut ad tres menses completos reapse est protracta.
 
Can. 913 - Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum domicilium acquirunt in loco, ubi sita est domus, cui ascribuntur; quasi-domicilium in loco, ubi eorum commoratio ad tres saltem menses est protracta.
 
Can. 914 - Coniuges commune habeant domicilium vel quasi-domicilium; iusta de causa vero uterque habere potest proprium domicilium vel quasi-domicilium. Can. 915 - § 1. Minor necessario retinet domicilium et quasi-domicilium illius, cuius potestati subditus est; infantia egressus potest etiam quasi-domicilium proprium acquirere atque legitime ad normam iuris civilis emancipatus etiam proprium domicilium. § 2. Quicumque alia ratione quam minoritate in tutelam vel curatelam legitime traditus est, domicilium et quasi-domicilium habet tutoris vel curatoris.
 
Can. 916 - § 1. Et per domicilium et per quasi-domicilium suum quisque proprium Hierarcham loci et parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascriptus est, sortitur, nisi aliter iure communi cavetur. § 2. Parochus proprius illius, qui non habet nisi eparchiale domicilium vel quasi-domicilium, est parochus loci, ubi actu commoratur. § 3. Proprius vagi Hierarcha loci et parochus est eius Ecclesiae parochus et Hierarcha loci, ubi vagus actu commoratur. § 4. Si deest parochus pro christifidelibus alicuius Ecclesiae sui iuris, eorundem Episcopus eparchialis designet parochum alterius Ecclesiae sui iuris, qui eorum curam tamquam parochus proprius suscipiat, de consensu vero Episcopi eparchialis parochi designandi. § 5. In locis, ubi ne exarchia quidem pro christifidelibus alicuius Ecclesiae sui iuris erecta est, tamquam proprius eorundem christifidelium Hierarcha habendus est Hierarcha loci alterius Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, firmo can. 101; si vero plures sunt, ille habendus est tamquam proprius, quem designavit Sedes Apostolica vel, si de christifidelibus alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, Patriarcha de assensu Sedis Apostolicae. Can. 917 - Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessu a loco cum animo non revertendi salvis cann. 913 et 915.
 
Can. 918 - Consanguinitas computatur per lineas et gradus: in linea recta tot sunt gradus, quot personae stipite dempto; in linea collaterali tot sunt gradus, quot personae in utroque tractu stipite dempto.
 
Can. 919 - § 1. Affinitas oritur ex matrimonio valido ac viget inter alterutrum coniugem et consanguineos alterius. § 2. Qua linea et quo gradu aliquis alterutrius coniugis est consanguineus, alterius est affinis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License