Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XIX DE PERSONIS ET DE ACTIBUS IURIDICIS
    • CAPUT I DE PERSONIS
      • Art. II DE PERSONIS IURIDICIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE PERSONIS IURIDICIS

Can. 920 - In Ecclesia praeter personas physicas sunt etiam personae iuridicae, sive sunt universitates personarum sive universitates rerum, subiecta scilicet in iure canonico iurium et obligationum, quae earum indoli congruunt.
 
Can. 921 - § 1. Personae iuridicae constituuntur in finem missioni Ecclesiae congruentem aut ex ipso iuris praescripto aut ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae per decretum data. § 2. Ipso iure personae iuridicae sunt Ecclesiae sui iuris, provinciae, eparchiae, exarchiae, necnon alia instituta, de quibus hoc in iure communi expresse statuitur. § 3. Auctoritas competens personalitatem iuridicam ne conferat nisi eis universitatibus personarum aut rerum, quae finem specificum reapse utilem persequuntur et omnibus perpensis media habent, quae sufficere praevidentur ad finem praestitutum assequendum.
 
Can. 922 - § 1. Quaelibet persona iuridica ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae erecta habere debet propria statuta ab auctoritate, quae ad eandem personam iuridicam erigendam competens est, approbata. § 2. Firmo iure communi in statutis, ut approbari possint, de sequentibus pressius providendum est: de fine specifico personae iuridicae; de natura personae iuridicae; cui competat moderatio personae iuridicae et quomodo exercenda sit; quis in foro ecclesiastico et civili personam iuridicam repraesentet; cui competat de bonis personae iuridicae disponere et quisnam sit exsecutor in casu exstinctionis personae iuridicae, divisionis in plures personas iuridicas vel coniunctionis cum aliis personis iuridicis, servatis semper offerentium voluntatibus necnon iuribus quaesitis. § 3. Antequam statuta approbata sunt, persona iuridica valide agere non potest. Can. 923 - Universitas personarum in personam iuridicam erigi non potest nisi saltem ex tribus personis physicis constat.
 
Can. 924 - Ad actus collegiales quod attinet, nisi aliud iure expresse statutum est: id vim habet iuris, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes; si vero suffragia aequalia fuerunt, praeses suo suffragio paritatem dirimat; si vero iura quaesita singulorum tanguntur, consensus uniuscuiusque eorum requiritur; circa electiones servetur can. 956.
 
Can. 925 - Si vel unum membrum personae iuridicae superest et tamen ea secundum statuta esse non desiit, exercitium omnium iurium eiusdem personae iuridicae illi membro competit. Can. 926 - § 1. Nisi aliter iure cantum est, bona et iura personae iuridicae, quae membris caret, illius auctoritatis cura conservari, administrari vel exerceri debent, cui in casu exstinctionis de eisdem statuere competit; haec auctoritas debet ad normam iuris fideli impletioni providere onerum, quae illa bona gravant, necnon curare, ut fundatorum vel oblatorum voluntas adamussim servetur. § 2. Ascriptio membrorum huius personae iuridicae salvis normis iuris ab illa auctoritate fieri potest et secundum casus debet, cui eiusdem personae immediata cura competit; idem servetur, si membra, quae remanent, ascriptionis peragendae iure incapacia sunt. § 3. Nominatio administratorum universitatis rerum, si ad normam iuris fieri non potest, ad auctoritatem immediate superiorem devolvitur; eidem auctoritati onus incumbit administrationis ad normam § 1, donec idoneum administratorem nominaverit.
 
Can. 927 - § 1. Persona iuridica natura sua perpetua est; tamen exstinguitur, si ab auctoritate competenti supprimitur vel si facto per centum annorum spatium esse desiit. § 2. Persona iuridica supprimi potest nonnisi gravi de causa consultis eiusdem moderatoribus et servatis, quae in statutis de casu suppressionis praescribuntur.
 
Can. 928 - Salvis casibus iure communi expressis: Patriarchae est consulta Synodo permanenti supprimere personas iuridicas ab ipso erectas vel approbatas; de consensu vero Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha quamvis personam iuridicam supprimere potest illis exceptis, quae a Sede Apostolica erectae vel approbatae sunt; Episcopi eparchialis est consulto collegio consultorum eparchialium illas personas iuridicas supprimere, quas ipse erexit, nisi ab auctoritate superiore approbatae sunt; in ceteris casibus, qui personas iuridicas erigit, eas supprimere valide non potest, nisi consensus auctoritatis superioris accedit.
 
Can. 929 - Diviso territorio personae iuridicae ita, ut vel illius pars alii personae iuridicae uniatur vel distincta persona iuridica pro parte dismembrata erigatur, etiam bona communia, quae in commodum totius territorii erant destinata, et debita, quae pro toto territorio contracta erant, ab auctoritate, cui divisio competit, ex bono et aequo dividi debent salvis omnibus et singulis obligationibus itemque salvis piorum fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus persona iuridica regitur. Can. 930 - Exstincta persona iuridica eius bona fiunt personae iuridicae immediate superioris salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus exstincta persona iuridica regebatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License