Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XX DE OFFICIIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XX DE OFFICIIS

Can. 936 - § 1. In Ecclesia officium est quodlibet munus ab ipso Domino vel ab auctoritate competenti stabiliter constitutum in finem spiritualem exercendum. § 2. Iura et obligationes singulis officiis propria determinantur eo iure, quo officium constituitur, vel decreto auctoritatis competentis. § 3. Auctoritatis, cuius est officium constituere, est etiam illud immutare, supprimere et de eius provisione canonica providere, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.
 
Can. 937 - § 1. Qui officium erigit, curare debet, ut praesto sint media ad eiusdem implementum necessaria utque prospiciatur iustae remunerationi eorum, qui officio funguntur. § 2. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris pressius determinetur modus, quo haec praescripta ad effectum deducantur, nisi de quibusdam iure communi iam provisum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License