Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XX DE OFFICIIS
    • CAPUT I DE PROVISIONE CANONICA OFFICIORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT I DE PROVISIONE CANONICA OFFICIORUM

Can. 938 - Officium sine provisione canonica valide obtineri non potest. Can. 939 - Provisio canonica officii fit: per liberam collationem ab auctoritate competenti factam; si praecessit electio, per eius confirmationem vel, si electio non eget confirmatione, per electi acceptationem; si praecessit postulatio, per eius admissionem.
 
Can. 940 - § 1. Ut quis ad officium promoveatur, debet esse idoneus, scilicet eis qualitatibus praeditus, quae iure requiruntur. § 2. Quoties provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla solummodo, si ita iure cautum est; secus est valida, sed rescindi potest per decretum auctoritatis competentis aequitate servata.
 
Can. 941 - Provisio canonica, cui nullus terminus est iure praescriptus, numquam differatur ultra sex menses utiles ab accepta notitia de officii vacatione computandos.
 
Can. 942 - Nemini conferantur duo vel plura officia, quae una simul ab eodem congrue impleri non possunt, nisi adest vera necessitas. Can. 943 - § l. Provisio officii, quod de iure non vacat, ipso iure nulla est nec subsequenti officii vacatione convalidatur. § 2. Si vero agitur de officio, quod de iure ad tempus determinatum confertur, provisio canonica intra sex menses, antequam hoc tempus elapsum est, fieri potest et effectum habet a die officii vacationis. § 3. Promissio alicuius officii, a quocumque est facta, nullum effectum canonicum habet. Can. 944 - Officium de iure vacans, quod forte ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo ad normam iuris declaratum sit eam possessionem non esse canonicam et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis. Can. 945 - Qui, alium neglegentem vel impeditum supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in personam, cui collatum est, sed huius condicio iuridica eadem est, ac si provisio canonica ad ordinariam normam iuris facta esset.
 
Can. 946 - Officii provisio facta ex metu gravi iniuste incusso, dolo, errore substantiali vel simoniace ipso iure nulla est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License