Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XX DE OFFICIIS
    • CAPUT I DE PROVISIONE CANONICA OFFICIORUM
      • Art. I DE ELECTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. I DE ELECTIONE

Can. 947 - § 1. Si cui coetui est ius eligendi ad officium, electio, nisi aliter iure cautum est, numquam differatur ultra trimestre utile ab accepta notitia de officii vacatione computandum; quo termino inutiliter elapso auctoritas competens, cui ius confirmandi electionem vel ius providendi successive competit, officio vacanti libere provideat. § 2. Auctoritas competens officio vacanti libere providere potest etiam si coetus ius eligendi alio modo amisit.
 
Can. 948 - § 1. Salvo iure particulari coetus praeses electores convocet loco ac tempore ipsis convenienti; convocatio, si personalis esse debet, valet, si fit vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis. § 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens est, electio valet, sed ad eius petitionem debet probata praeteritione et absentia ab auctoritate competenti rescindi etiam post confirmationem, dummodo ad normam iuris constet recursum saltem intra triduum ab accepta notitia de electione computandum interpositum esse. § 3. Si vero plures quam tertia pars electorum neglecti sunt, electio est ipso iure nulla, nisi omnes neglecti reapse interfuerunt.
 
Can. 949 - § 1. Convocatione canonice facta ius suffragium ferendi pertinet ad eos, qui praesentes sunt loco et die in convocatione statutis excluso iure valide ferendi suffragia per epistulam vel procuratorem, nisi aliter iure cavetur. § 2. Si quis ex electoribus praesens in domo est, in qua fit electio, sed electioni ob infirmam valetudinem interesse non potest, suffragium eius scriptum a scrutatoribus exquiratur.
 
Can. 950 - Etsi quis plures ob titulos ius suffragium nomine proprio ferendi habet, non potest nisi unum ferre.
 
Can. 951 - Nemo coetui extraneus admitti potest ad suffragium ferendum; secus electio ipso iure nulla est.
 
Can. 952 - Si libertas in electione quoquo modo impedita est, electio ipso iure nulla est.
 
Can. 953 - § 1. Inhabilis est suffragium ferendi: incapax actus humani; carens voce activa; qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit. § 2. Si qui ex praedictis admittitur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constat eo dempto electum non rettulisse requisitum numerum suffragiorum.
 
Can. 954 - § 1. Suffragium est nullum, nisi est: liberum, et ideo nullum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo directe vel indirecte adactus est ad eligendam certam personam aut plures disiunctim; secretum, certum, absolutum, determinatum reprobata contraria consuetudine. § 2. Condiciones ante electionem suffragio appositae tamquam non adiectae habentur.
 
Can. 955 - § 1. Antequam incipit electio, designentur ex gremio coetus duo saltem scrutatores. § 2. Scrutatores suffragia colligant et coram praeside electionis inspiciant, an schedularum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant, quot quisque rettulerit. § 3. Si numerus suffragiorum non aequatur numero eligentium, nihil est actum. § 4. Schedulae statim peracto unoquoque scrutinio vel post sessionem, si in eadem sessione habentur plura scrutinia, destruantur. § 5. Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate describantur et, postquam coram electoribus perlecta sunt, saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscribantur atque in archivo coetus asserventur.
 
Can. 956 - § 1. In electionibus, nisi aliter iure communi cavetur, id vim iuris habet, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes, aut post duo inefficacia scrutinia parti relative maiori in tertio scrutinio; si vero suffragia aequalia fuerunt post tertium scrutinium, electus habeatur aetate senior, nisi agitur de electionibus inter solos clericos vel religiosos, quibus in casibus electus habeatur sacra ordinatione senior vel inter religiosos prima professione senior. § 2. Praesidis electionis est electum praclamare. Can. 957 - § 1. Electio scripto vel alio legitimo modo statim intimanda est electo. § 2. Electus debet intra octiduum utile a, recepta intimatione computandum manifestare praesidi coetus, utrum electionem acceptet necne; secus electio effectum non habet. § 3. Si electus non acceptat, omne ius ex electione ortum amittit nec electio subsequenti acceptatione convalidatur; rursus autem eligi potest; coetus intra mensem a cognita notitia de electione non acceptata computandum ad novam electionem procedere debet.
 
Can. 958 - Electus acceptatione electionis, si confirmatione non eget, officium pleno iure statim obtinet, nisi aliter iure cavetur; secus non acquirit nisi ius ad exigendam confirmationem electionis.
 
Can. 959 - § 1. Electus, si electio confirmatione indiget, debet non ultra octo dies a die acceptatae electionis computandos confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per alium; secus omni iure ex electione orto privatur, nisi probat se a petenda confirmatione iusto impedimento fuisse detentum. § 2. Ante acceptam confirmationem electo non licet se immiscere administrationi officii et actus ab eo forte positi nulli sunt.
 
Can. 960 - § 1. Auctoritati competenti, si electum repperit idoneum et electio ad normam iuris peracta est, confirmationem denegare non licet. § 2. Recepta confirmatione electus pleno iure officium obtinet, nisi aliter iure cavetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License