Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XX DE OFFICIIS
    • CAPUT II DE ADMISSIONE OFFICII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II DE ADMISSIONE OFFICII

Can. 965 - § 1. Amittitur officium praeter alios casus iure praescriptos elapso tempore determinato, expleta aetate iure definita, renuntiatione, translatione, amotione necnon privatione. § 2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis, a qua est collatum, officium non amittitur, nisi aliter iure cavetur. § 3. Elapso tempore determinato vel expleta aetate iure definita amissio officii effectum habet tantum a momento, quo ab auctoritate competenti scripto intimata est. § 4. Ei, qui ob expletam aetatem iure definitam aut renuntiationem offcium amittit, titulus emeriti conferri potest.
 
Can. 966 - Amissio officii, quae effectum sortita est, quam primum omnibus nota fiat, quibus aliquod ius in provisione canonica officii competit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License