Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XX DE OFFICIIS
    • CAPUT II DE ADMISSIONE OFFICII
      • Art. I DE RENUNTIATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. I DE RENUNTIATIONE

Can. 967 - Qui sui compos est, potest officio iusta de causa renuntiare. Can. 968 - Renuntiatio facta ex metu gravi et iniuste incusso, dolo, errore substantiali aut simoniace ipso iure nulla est.
 
Can. 969 - Renuntiatio, ut valeat, scripto vel coram duobus testibus auctoritati fieri debet, cui provisio canonica officii, de quo agitur, competit; nisi acceptatione eget, statim effectum sortitur.
 
Can. 970 - § 1. Renuntiatio, quae acceptatione eget, effectum sortitur, postquam renuntianti acceptatio renuntiationis intimata est; si vero intra tres menses renuntianti acceptatio renuntiationis intimata non est, renuntiatio omni vi caret. § 2. Renuntiatio nonnisi antequam eius acceptatio intimata est, a renuntiante revocari potest. § 3. Auctoritas renuntiationem iusta et proportionata causa non innixam ne acceptet.
 
Can. 971 - Ille, qui officio renuntiavit, idem officium alio ex titulo consequi potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License