Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XX DE OFFICIIS
    • CAPUT II DE ADMISSIONE OFFICII
      • Art. III DE AMOTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. III DE AMOTIONE

Can. 974 - § 1. Ab officio aliquis amovetur sive decreto ab auctoritate competenti legitime lato servatis quidem iuribus forte ex contractu quaesitis sive ipso iure ad normam can. 976. § 2. Decretum amotionis ut effectum sortiatur, scripto intimandum est.
 
Can. 975 - § 1. Nisi aliter iure cavetur, ab officio quod confertur ad tempus indeterminatum non potest aliquis amoveri nisi gravi de causa et servato modo iure praescripto; idem valet, ut quis ab officio, quod ad tempus determinatum confertur, amoveri possit, antequam hoc tempus elapsum est. § 2. Ab officio, quod secundum iuris praescripta alicui confertur ad prudentem discretionem auctoritatis competentis, potest aliquis iusta de causa de iudicio eiusdem auctoritatis aestimanda amoveri aequitate servata.
 
Can. 976 - § 1. Ipso iure ab officio amovetur: qui statum clericalem amisit; qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit; clericus, qui matrimonium, etsi civile tantum, attentavit. § 2. Amotio, de qua in § 1, nn. 2 et 3, urgeri tantum potest, si de eadem auctoritatis competentis declaratione constat.
 
Can. 977 - Si quis non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis competentis amovetur ab officio, quo eiusdem subsistentiae providetur eadem auctoritas curet, ut ipsius subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License