Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIII DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
    • CAPUT I DE BONIS TEMPORALIBUS ACQUIRENDIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT I DE BONIS TEMPORALIBUS ACQUIRENDIS

Can. 1010 - Personae iuridicae bona temporalia acquirere possunt omnibus iustis modis, quibus aliis licet.
 
Can. 1011 - Auctoritati competenti ius est exigendi a christifidelibus, quae ad fines Ecclesiae proprios sunt necessaria.
 
Can. 1012 - § 1. Ius est Episcopo eparchiali, quatenus hoc necessarium est ad bonum eparchiae, de consensu consilii a rebus oeconomicis imponendi personis iuridicis sibi subditis tributa uniuscuiusque personae reditibus proportionata; nullum vero tributum imponi potest super oblationibus receptis occasione celebrationis Divinae Liturgiae. § 2. Personis physicis tributa imponi possunt solummodo ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 1013 - § 1. Episcopi eparchialis est intra limites iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutos determinare taxas pro variis actibus potestatis regiminis et oblationes occasione celebrationis Divinae Liturgiae, sacramentorum, sacramentalium vel quarumvis aliarum celebrationum liturgicarum, nisi aliter iure communi cavetur. § 2. Curent Patriarchae et Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes, ut collatis consiliis eadem norma de taxis et oblationibus statuatur.
 
Can. 1014 - In omnibus ecclesiis, quae habitualiter christifidelibus patent, Episcopus eparchialis praecipere potest, ut colligantur oblationes pro determinatis inceptis Ecclesiae.
 
Can. 1015 - Eleemosynas colligere personis plysicis vel iuridicis non licet nisi de licentia auctoritatis, cui subiectae sunt, et de consensu scripto dato Hierarchae loci, ubi eleemosynae colliguntur. Can. 1016 - § 1. Oblationes ad certum finem factae nonnisi ad eundem finem destinari possunt. § 2. Nisi contrarium constat, oblationes moderatoribus vel administratoribus cuiusvis personae iuridicae factae praesumuntur ipsi personae iuridicae datae. § 3. Hae oblationes repudiari non possunt nisi iusta de causa et in rebus maioris momenti de licentia Hierarchae; eiusdem Hierarchae licentia requiritur, ut acceptentur, quae onere modali vel condicione gravantur firmo can. 1042.
 
Can. 1017 - Praescriptionem ad normam cann. 1540 - 1542 Ecclesia recipit etiam pro bonis temporalibus. Can. 1018 - Res sacrae, quae scilicet dedicatione vel benedictione ad cultum divinum destinatae sunt, si in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, sed eas adhibere ad usus profanos non licet, nisi dedicationem vel benedictionem amiserunt; si vero ad personam iuridicam ecclesiasticam pertinent, tantum ab alia persona iuridica ecclesiastica acquiri possunt.
 
Can. 1019 - Res immobiles, res mobiles pretiosae, quae scilicet magni sunt momenti artis vel historiae vel materiae causa, iura et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur; quae ad aliquam Ecclesiam sui iuris vel eparchiam pertinent, spatio quinquaginta annorum, quae vero ad aliam personam iuridicam, spatio triginta annorum.
 
Can. 1020 - § 1. Omnis auctoritas gravi obligatione tenetur curandi, ut bona temporalia Ecclesiae acquisita inscribantur nomine personae iuridicae, ad quam pertinent, servatis omnibus praescriptis iuris civilis, quae iura Ecclesiae in tuto ponunt. § 2. Si vero iure civili non conceditur, ut bona temporalia nomine personae iuridicae inscribantur, omnis auctoritas curet, ut auditis peritis in iure civili et consilio competenti iura Ecclesiae adhibitis modis iure civili validis illaesa maneant. § 3. Haec praescripta serventur etiam circa bona temporalia a persona iuridica legitime possessa, quorum acquisitio documentis nondum est firmata. § 4. Auctoritas immediate superior tenetur urgere observantiam horum praescriptorum.
 
Can. 1021 - § 1. In singulis eparchiis habeatur ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris speciale institutum, quod bona vel oblationes colligat eum in finem, ut congruae necnon fundamentaliter aequali sustentationi omnium clericorum, qui in favorem eparchiae servitium praestant, apte provideatur, nisi aliter eisdem provisum est. § 2. Ubi praecaventia et securitas socialis necnon assistentia sanitaria in favorem clericorum nondum apte ordinatae sunt, iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris provideatur, ut erigantur instituta, quae haec sub vigilantia Hierarchae loci in tuto ponunt. § 3. In singulis eparchiis, quatenus opus est, constituatur modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinato massa communis, qua possunt Episcopi eparchiales obligationibus erga alias personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque necessitatibus eparchiae occurrere quaque etiam eparchiae divitiores adiuvare pauperiores possunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License