Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIII DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
    • CAPUT III DE CONTRACTIBUS, PRAESERTIM DE ALIENATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III DE CONTRACTIBUS, PRAESERTIM DE ALIENATIONIBUS

Can. 1034 - Quae ius civile territorii, ubi contractus initur, statuit de contractibus tam in genere quam in specie, et de solutionibus, eadem iure canonico in re, quae potestati Ecclesiae subest, eisdem cum effectibus serventur.
 
Can. 1035 - § 1. Ad alienanda bona ecclesiastica, quae ex legitima assignatione patrimonium stabile personae iuridicae constituunt, requiritur: iusta causa veluti urgens necessitas, evidens utilitas, pietas, caritas vel ratio pastoralis; aestimatio rei alienandae a peritis scripto facta; in casibus iure praescriptis consensus auctoritatis competentis scripto datus, sine quo alienatio invalida est. § 2. Aliae quoque cautelae ab auctoritate competenti praescriptae serventur, ut Ecclesiae damnum vitetur.
 
Can. 1036 - § 1. Si valor bonorum ecclesiasticorum, quorum alienatio proponitur, continetur intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel a Sede Apostolica statutam, requiritur consensus: consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de bonis eparchiae; Episcopi eparchialis, qui in casu eget consensu consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de bonis personae iuridicae eodem Episcopo eparchiali subiectae; auctoritatis in typico vel statutis determinatae, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali non subiectae. § 2. In Ecclesiis patriarchalibus, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam excedit, sed non duplo, requiritur consensus: Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitae, nisi ius particulare eiusdem Ecclesiae aliud fert; Episcopi eparchialis necnon Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercenti subiectae; Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali non subiectae, etsi iuris pontificii, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita sunt. § 3. In Ecclesiis patriarchalibus, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam duplo excedit et, si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur, servetur § 2, sed Patriarcha indiget consensu eiusdem Synodi. § 4. In ceteris casibus requiritur consensus Sedis Apostolicae, si valor bonorum excedit summam ab ipsa Sede Apostolica statutam vel approbatam et, si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur.
 
Can. 1037 - Ad alienanda bona temporalia Ecclesiae patriarchalis vel eparchiae Patriarchae, Patriarcha indiget: consilio Synodi permanentis, si valor bonorum continetur intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam et si de bonis Ecclesiae patriarchalis agitur; si vero nonnisi de bonis eparchiae Patriarchae agitur, servandus est can. 1036, § 1, n. 1; consensu Synodi permanentis, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam excedit, sed non duplo; consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si valor bonorum eandem summam duplo excedit et si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur.
 
Can. 1038 - § 1. Ii, quorum consilium, concensus vel confirmatio ad alienanda bona ecclesiastica iure requiritur, ne dent consilium, consensum vel confirmationem, antequam exacte edocti sunt de statu oeconomico personae iuridicae, cuius bona temporalia alienanda proponuntur, et de alienationibus iam peractis. § 2. Consilium, consensus aut confirmatio pro non datis habentur, nisi in eis petendis exprimuntur alienationes iam peractae.
 
Can. 1039 - Pro quacumque alienatione requiritur consensus eorum, quorum interest.
 
Can. 1040 - Si bona ecclesiastica contra praescripta iuris canonici alienata sunt, sed alienatio iure civili valida est, auctoritas superior illius, qui talem alienationem peregit, decernat omnibus mature perpensis, an et qualis actio, a quonam et contra quemnam proponenda sit ad Ecclesiae iura vindicanda.
 
Can. 1041 - Nisi res est minimi momenti, bona ecclesiastica propriis administratoribus eorumque coniunctis usque ad quartum gradum consanguinitatis aut affinitatis non sunt vendenda aut locanda sine speciali auctoritatis, de qua in cann. 1036 et 1037, licentia. Can. 1042 - Cann. 1035 - 1041 servari debent non solum in alienatione, sed etiam in quolibet negotio, quo condicio patrimonialis personae iuridicae peior fieri potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License