Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIII DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
    • CAPUT IV DE PIIS VOLUNTATIBUS ET DE PIIS FUNDATIOMIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV DE PIIS VOLUNTATIBUS ET DE PIIS FUNDATIOMIBUS

Can. 1043 - § 1. Qui ex iure naturae vel canonico libere potest de suis bonis statuere, potest etiam ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa bona relinquere. § 2. In ultimis voluntatibus in bonum Ecclesiae serventur, si fieri potest, praescripta iuris civilis; si servata non sunt, heredes moneantur de obligatione, qua tenentur, implendi testatoris voluntatem.
 
Can. 1044 - Voluntates christifidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa legitime acceptatae diligentissime impleantur etiam circa modum administrationis et erogationis bonorum firmo can. 1045. Can. 1045 - § 1. Hierarcha omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutor est. § 2. Hoc ex iure Hierarcha vigilare potest ac debet etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, eique ceteri exsecutores perfuncto munere rationem reddere debent. § 3. Clausulae huic Hierarchae iuri contrariae ultimis voluntatibus adiectae pro non appositis habentur.
 
Can. 1046 - § 1. Qui bona ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Hierarcham proprium certiorem facere eique omnia talia bona cum oneribus adiunctis indicare; si vero donator id expresse et omnino prohibuit, fiduciam ne acceptet. § 2. Hierarcha debet exigere, ut bona fiduciaria in tuto collocentur, et ad normam can. 1045, § 2 vigilare, ut pia voluntas ad effectum ducatur. § 3. Si agitur de bonis fiduciariis alicui sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum commissis, quae destinata sunt loci vel eparchiae ecclesiis, christifidelibus, qui ibidem domicilium habent, aut piis causis iuvandis, Hierarcha, de quo in §§ 1 et 2, est Hierarcha loci.
 
Can. 1047 - § 1. Piae fundationes in iure sunt: piae fundationes autonomae, scilicet universitates rerum ad opera pietatis, apostolatus aut caritatis spiritualis vel temporalis destinatae et ab auctoritate competenti in personam iuridicam erectae; piae fundationes non autonomae, scilicet bona temporalia alicui personae iuridicae quoquo modo data cum onere in diuturnum tempus, iure particulari determinandum, ex reditibus annuis fines, de quibus in n. 1, persequendi. § 2. Bona temporalia fundationis non autonomae, si concredita sunt personae iuridicae Episcopo eparchiali subiectae, elapso tempore determinato ad institutum, de quo in can. 1021, § 1, destinari debent, nisi alia fuit voluntas fundatoris expresse manifestata; secus eidem personae iuridicae cedunt.
 
Can. 1048 - § 1. Piae fundationes autonomae nonnisi ab Episcopo eparchiali aliave auctoritate superiore erigi possunt. § 2. Ut pia fundatio non autonoma a persona iuridica valide acceptari possit, requiritur consensus Hierarchae proprii scripto datus; Hierarcha vero consensum ne det, antequam legitime comperuit personam iuridicam novo oneri suscipiendo et oneribus iam susceptis satisfacere posse; caveat quoque idem Hierarcha, ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis secundum morem propriae Ecclesiae sui iuris. § 3. Iuris particularis est determinare ceteras condiciones, sine quibus piae fundationes erigi vel acceptari non possunt.
 
Can. 1049 - Hierarcha, qui piam fundationem erexit vel consensum ad piam fundationem acceptandam dedit, statim tutum locum designet, in quo pecunia et bona mobilia dotationis nomine assignata deponantur eum in finem, ut eadem pecunia vel bonorum mobilium pretium custodiantur et quam primum caute et utiliter de prudenti eiusdem Hierarchae iudicio consultis et eis, quorum interest, et consilio competenti collocentur in favorem eiusdem fundationis cum expresse determinata mentione oneris. Can. 1050 - Documenti fundationis exemplar alterum in archivo curiae eparchialis, alterum in archivo personae iuridicae asservetur.
 
Can. 1051 - § 1. Servatis cann. 1044 - 1046 et 1031 onerum ex piis fundationibus incumbentium tabella conficiatur, quae in loco patenti exponatur, ne obligationes implendae in oblivionem cadant. § 2. Liber habeatur et apud parochum vel rectorem ecclesiae asservetur, in quo singula onera eorumque impletio et eleemosynae adnotentur.
 
Can. 1052 - § 1. Reductio onerum Divinam Liturgiam celebrandi reservatur Sedi Apostolicae. § 2. Si in documento fundationis de re expresse cavetur, Hierarcha ob imminutos reditus onera Divinam Liturgiam celebrandi reducere potest. § 3. Episcopo eparchiali competit potestas reducendi ob deminutionem redituum, dum causa perdurat, ad rationem oblationum in eparchia legitime vigentium numerum celebrationum Divinae Liturgiae, dummodo nemo sit, qui obligatione tenetur et utiliter cogi potest ad oblationum augmentum faciendum. § 4. Episcopo eparchiali etiam competit potestas reducendi onera Divinam Liturgiam celebrandi, quae instituta ecclesiastica gravant, si reditus ad ea, quae ex eisdem tempore acceptationis onerum obtineri potuerunt, consequenda insufficientes evaserunt. § 5. Potestates, de quibus in §§ 3 et 4, habent etiam Superiores generales institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum clericalium iuris pontificii vel patriarchalis. § 6. Potestates, de quibus in §§ 3 et 4, Episcopus eparchialis delegare potest tantummodo Episcopo coadiutori, Episcopo auxiliari, Protosyncello vel Syncellis omni subdelegatione exclusa.
 
Can. 1053 - Eisdem auctoritatibus, de quibus in can. 1052, potestas insuper competit transferendi iusta de causa onera Divinam Liturgiam celebrandi in dies vel instituta diversa ab illis, quae in fundatione sunt statuta. Can. 1054 - § 1. Voluntatum christifidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium reductio, moderatio, commutatio, si fundator potestatem hanc Hierarchae expresse concessit, ab eodem Hierarcha insta tantum et necessaria de causa fieri potest. § 2. Si exsecutio onerum impositorum ob imminutos reditus aliave de causa nulla administratorum culpa impossibilis evasit, Hierarcha consultis eis, quorum interest, et consilio competenti atque servata quam optime fundatoris voluntate potest eadem onera aeque imminuere firmo can. 1052. § 3. In ceteris casibus de re adiri debet Sedes Apostolica vel Patriarcha, qui de consensu Synodi permanentis agat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License