Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT I DE FORO COMPETENTI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT I DE FORO COMPETENTI

Can. 1058 - Romanus Pontifex a nemine iudicatur.
 
Can. 1059 - § 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet christifideli causam suam in quovis statu et gradu iudicii cognoscendam ad ipsum Romanum Pontificem deferre, qui pro toto orbe catholico iudex est supremus et qui vel ipse per se ius dicit vel per tribunalia Sedis Apostolicae vel per iudices a se delegatos. § 2. Haec provocatio tamen ad Romanum Pontificem interposita non suspendit excepto casu appellationis exercitium potestatis in iudice qui causam iam cognoscere coepit quique idcirco potest iudicium prosequi usque ad sententiam definitivam, nisi constat Romanum Pontificem causam ad se advocavisse.
 
Can. 1060 - § 1. Soli Romano Pontifici ius est iudicandi: Patriarchas; Episcopos in causis poenalibus; eos, qui supremum tenent civitatis magistratum; alias causae, quas ipse ad suum advocavit iudicium. § 2. Exceptis Episcopis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercentibus ceteri Episcopi in causis contentiosis iudicantur a tribunali a Romano Pontifice designato salvo can. 1066, § 2. § 3. Iudex de actu vel documento a Romano Pontifice in forma specifica confirmato videre non potest, nisi illius praecessit mandatum.
 
Can. 1061 - Coram tribunalibus Sedis Apostolicae conveniri debent personae, quae auctoritatem snperiorem infra Romanum Pontificem non habent, sive sunt personae physicae in ordine episcopatus non constitutae sive sunt personae iuridicae salvo can. 1063, § 4, nn. 3 et 4.
 
Can. 1062 - § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, salva competentia Sedis Apostolicae, est superius tribunal intra fines territorii eiusdem Ecclesiae. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per secreta suffragia eligere debet ad quinquennium ex suo gremio Moderatorem generalem administrationis iustitiae necnon duos Episcopos, qui cum eo praeside constituunt tribunal; si vero unus ex his tribus Episcopis est in causa vel adesse non potest, Patriarcha de consensu Synodi permanentis ei alium Episcopum substituat; item in casu recusationis videat Patriarcha de consensu Synodi permanentis. § 3. Huius tribunalis est iudicare causas contentiosas sive eparchiarum sive Episcoporum, etiam Episcoporum titularium. § 4. Appellatio in his causis fit ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ulteriore appellatione remota salvo can. 1059. § 5. Moderatori generali administrationis iustitiae est ius vigilandi omnibus tribunalibus intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis necnon ius decisionem ferendi in recusatione contra aliquem iudicem tribunalis ordinarii Ecclesiae patriarchalis. Can. 1063 - § 1. Patriarcha erigere debet tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis a tribunali eparchiae Patriarchae distinctum. § 2. Hoc tribunal proprium praesidem, iudices, promotorem iustitiae, defensores vinculi aliosque necessarios administros habeat a Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominatos; praeses, iudices, promotor iustitiae necnon defensores vinculi amoveri non possunt nisi a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, renuntiationem vero ab officio Patriarcha solus acceptare potest. § 3. Hoc tribunal est tribunal appellationis in secundo et in ulterioribus gradibus iudicii ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, pro causis in tribunalibus inferioribus iam definitis; huic tribunali competunt etiam iura tribunalis metropolitani eis in locis territorii Ecclesiae patriarchalis, ubi provinciae erectae non sunt. § 4. Huic tribunali competit iudicare ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, in primo et in ulterioribus gradibus iudicii causas: Exarchorum et delegatorum Patriarchae, qui Episcopi non sunt; personarum physicarum vel iuridicarum Patriarchae immediate subiectarum; institutorum vitae consecratae iuris pontificii; Superioris instituti vitae consecratae iuris pontificii, qui in eodem instituto Superiorem potestate iudiciali praeditum non habet; ex iuris particularis praescripto eidem tribunali reservatas.
 
Can. 1064 - § 1. Tribunal metropolitanum, quod non est distinctum a tribunali eparchiae Metropolitae, est tribunal appellationis a sententiis tribunalium eparchialium. § 2. A causis in primo gradu iudicii pertractatis coram Metropolita aliove Episcopo eparchiali, qui auctoritatem superiorem infra Romanum Pontificem non habet, fieri debet appellatio ad tribunal ab ipso stabili modo cum approbatione Sedis Apostolicae designatum firmis cann. 139 et 175.
 
Can. 1065 - Tribunal tertii gradus est Sedes Apostolica, nisi aliter iure communi expresse cavetur.
 
Can. 1066 - § 1. In unaquaque eparchia et pro omnibus causis iure expresse non exceptis iudex in primo gradu iudicii est Episcopus eparchialis. § 2. Si vero agitur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo eparchiali repraesentatae, iudicat in primo gradu iudicii tribunal appellationis firmo can. 1062, § 3.
 
Can. 1067 - § 1. Tribunal primi gradus pro pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris erigi potest a Patriarcha de consensu Episcoporum eparchialium, quorum interest, si de eparchiis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis agitur; in ceteris casibus ab ipsis Episcopis eparchialibus, qui ad hoc consenserunt approbante Sede Apostolica. § 2. Hoc tribunal erigi debet, si singuli Episcopi eparchiales tribunal proprium quacumque de causa erigere non possunt; intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis, si casus fert, a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis hoc tribunal erigatur. § 3. In eparchiis, pro quibus tale tribunal erectum est, tribunal eparchiale collegiale valide erigi non potest. § 4. Coetui Episcoporum eparchialium, qui ad tale tribunal consenserunt, vel Episcopo eparchiali ab eodem electo competunt potestates, quas Episcopus eparchialis habet circa suum tribunal; si vero hoc tribunal a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel a Sede Apostolica erectum est, servandae sunt normae ab ipsa Synodo vel Sede Apostolica statutae. § 5. Appellatio ab hoc tribunali fit intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis; in ceteris casibus vero ad tribunal stabili modo a coetu Episcoporum, de quo in § 4, cum approbatione Sedis Apostolicae vel ab ipsa Sede Apostolica designatum.
 
Can. 1068 - § 1. Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarnm sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes convenire inter se possunt de constituendo tribunali communi, quod causas sive contentiosas sive poenales christifidelium alicui ex eisdem Episcopis eparchialibus subditorum cognoscat. § 2. Si idonei iudices aliique administri tribunalium desunt, Episcopi eparchiales curent, ut tribunal commune constituatur. § 3. Episcopi eparchiales, qui ad tribunal commune consenserunt, unum ex se ipsis designare debent, cui circa hoc tribunal competunt potestates, quas Episcopus eparchialis habet circa suum tribunal. § 4. A sententiis tribunalis communis primi gradus appellatio fit ad tribunal stabili modo a Sede Apostolica designatum.
 
Can. 1069 - § 1. Controversiae inter personas physicas vel iuridicas eiusdem instituti vitae consecratae institutis saecularibus exceptis, in quo Superiores potestate regiminis praediti sunt, definiendae sunt apud iudicem vel tribunal in typico vel statutis instituti determinatum. § 2. Si controversia, institutis saecularibus exceptis, enascitur inter personas physicas vel iuridicas diversorum institutorum vitae consecratae aut etiam eiusdem instituti iuris eparchialis alteriusve, in quo Superiores potestate regiminis praediti non sunt, aut inter sodalem vel personam iuridicam instituti vitae consecratae et quamcumque aliam personam physicam vel iuridicam, iudicat in primo gradu iudicii tribunal eparchiale.
 
Can. 1070 - Auctoritas quodcumque tribunal erigens curet, ut tribunal propria statuta ab eadem auctoritate approbata habeat, in quibus iudicium aliorumque administrorum modus nominationis, muneris tempus, remuneratio necnon alia iure requisita determinari debent. Can. 1071 - Quodlibet tribunal ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal cuiuscumque Ecclesiae, ut quosdam actus processuales peragat exceptis tamen illis actibus, qui decisiones iudicum implicant.
 
Can. 1072 - In causis, de quibus in cann. 1060, 1061, 1062, § 3 et 1063, § 4 inferiorum iudicum incompetentia est absoluta; item absoluta est incompetentia iudicis, si competentia ratione gradus iudicii statuta non servatur.
 
Can. 1073 - § 1. Nemo in primo gradu iudicii conveniri potest nisi coram iudice, qui competens est ob unum ex titulis, qui iure communi determinantur. § 2. Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa. § 3. Nisi aliter iure expresse cavetur, actor sequitur forum partis conventae; si vero pars conventa multiplex forum habet, optio fori actori conceditur.
 
Can. 1074 - Quilibet conveniri potest coram tribunali domicilii vel quasi-domicilii.
 
Can. 1075 - § 1. Vagus forum habet in loco, ubi actu commoratur. § 2. Is, cuius neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus commorationis nota sunt, conveniri potest in foro actoris, dummodo aliud forum legitimum non suppetat.
 
Can. 1076 - Ratione rei sitae pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem directa est aut de spolio agitur. Can. 1077 - § 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi contractus initus est vel impleri debet, nisi partes concorditer aliud tribunal elegerunt. § 2. Si causa versatur circa obligationes, quae ex alio titulo proveniunt, pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi obligatio orta est vel est implenda.
 
Can. 1078 - In causis poenalibus accusatus, etsi absens, conveniri potest coram tribunali loci, ubi delictum patratum est.
 
Can. 1079 - Pars conveniri potest: in causis, quae circa administrationem versantur, coram tribunali loci, ubi administratio gesta est; in causis, quae respiciunt hereditates vel legata pia, coram tribunali ultimi domicilii vel quasi-domicilii vel commorationis firmo can. 1075, § 2 illius, de cuius hereditate vel legato pio agitur, nisi agitur de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias competentiae normas.
 
Can. 1080 - Si nullus ex superioribus titulis iudici suffragatur et tamen causa apud ipsum introducitur, ipse competentiam obtinet, si partes et auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, consentiunt. Can. 1081 - Ratione conexionis ab uno eodemque tribunali et in eodem processu cognoscendae sunt causae inter se conexae, nisi iuris praescriptum obstat. Can. 1082 - Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia aeque competentia sunt, ei ius est causam cognoscendi, quod prius partem conventam legitime citavit.
 
Can. 1083 - § 1. Conflictus inter iudices, quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, definiendi sunt a tribunali appellationis illius iudicis, coram quo actio primo per libellum litis introductorium promota est. § 2. Si vero alterutrum tribunal est alterius tribunal appellationis, conflictus definiendus est a tribunali tertii gradus pro tribunali, in quo actio primo promota est. § 3. A decisionibus in his conflictibus non datur locus appellationi.
 
Can. 1084 - § 1. Tribunali collegiali trium iudicum reservantur: causae de vinculo sacrae ordinationis; causae de vinculo matrimonii firmis cann. 1372 - 1374; causae poenales de delictis, quae poenam excommunicationis maioris, privationis officii, reductionis ad gradum inferiorem vel depositionis secumferunt; causae determinatae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris. § 2. Ceterae causae tractantur a iudice unico, nisi Episcopus eparchialis certam causam collegio trium iudicum reservat. § 3. In primo gradu iudicii, si collegium constitui non potest, dum huiusmodi impossibilitas perdurat, Patriarcha consulta Synodo permanenti permittere potest, ut Episcopus eparchialis causas iudici unico clerico committat, qui, si fieri potest, assessorem et auditorem sibi asciscat; idem permittere potest Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, vel etiam Metropolita Ecclesiae patriarchalis extra fines territorii eiusdem Ecclesiae constitutus, uterque consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus; in ceteris casibus adeatur Sedes Apostolica.
 
Can. 1085 - § 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet et ad maiorem numerum suffragiorum decisiones ferre, ad validitatem quidem, si agitur: de reiectione petitionis actionis reconventionalis vel causae incidentis; de definitione recursus adversus decretum praesidis; de sententia, etsi interlocutoria, necnon de decretis, quae vim sententiae definitivae habent. § 2. Ceteros actus processuales ponens peragat, nisi collegium aliquos, non quidem ad validitatem, sibi reservavit. § 3. Si causa in primo gradu iudicii collegialiter cognita est, etiam in gradu appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri debet; ei vero a iudice unico, etiam in gradu appellationis a iudice unico definienda est excepto casu, de quo in can. 1084, § 3.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License