Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT II DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM
      • Art. I DE VICARIO IUDICIALI, DE IUDICIBUS ET DE AUDITORIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM

Art. I DE VICARIO IUDICIALI, DE IUDICIBUS ET DE AUDITORIBUS

Can. 1086 - § 1. Episcopus eparchialis tenetur Vicarium iudicialem constituere cum potestate iudiciali ordinaria a Protosyncello distinctum, nisi parvitas eparchiae aut paucitas causarum aliud suadet. § 2. Vicarius iudicialis unum constituit tribunal cum Episcopo eparchiali, sed non potest iudicare causas, quas Episcopus eparchialis sibi reservavit. § 3. Vicario iudiciali dari possunt adiutores, quibus nomen est Vicariorum iudicialium adiunctorum. § 4. Tum Vicarius iudicialis tum Vicarii iudiciales adiuncti esse debent sacerdotes integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati, annos nati non minus triginta. Can. 1087 - § 1. In eparchia nominentur ab Episcopo eparchiali iudices eparchiales, qui sint clerici. § 2. Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus permittere potest, ut etiam alii christifideles iudices nominentur, ex quibus suadente necessitate unus assumi potest ad collegium efformandum; in ceteris casibus hac in re adeatur Sedes Apostolica. § 3. Iudices sint integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati.
 
Can. 1088 - § 1. Vicarius iudicialis, Vicarius iudicialis adiunctus et ceteri iudices nominantur ad tempus determinatum. § 2. Si tempus determinatum sede eparchiali vacante elapsum est, ii amoveri non possunt, sed in officio perdurant, donec novus Episcopus eparchialis in re providerit. § 3. Si Vicarius iudicialis ab Administratore eparchiae nominatur, adveniente novo Episcopo eparchiali indiget confirmatione.
 
Can. 1089 - Iudex unicus in quolibet iudicio duos assessores ex christifidelibus probatae vitae sibi consulentes asciscere potest.
 
Can. 1090 - § 1. Duos iudices, qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter iudices eparchiales Vicarius iudicialis designet ex ordine per turnum, nisi pro sua prudentia Episcopus eparchialis aliud opportunum existimavit. § 2. Iudices semeI designatos ne subroget Vicarius iudicialis nisi gravissima de causa in decreto ad validitatem exprimenda.
 
Can. 1091 - § 1. Tribunali collegiali praeest, si fieri potest, Vicarius iudicialis vel Vicarius iudicialis adiunctus. § 2. Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus eiusdem tribunalis ponentem designare, nisi ipse vult hoc munus implere. § 3. Idem praeses potest ponenti alium iusta de causa substituere. § 4. Ponens in conventu iudicum de causa refert et sententiam scripto redigit.
 
Can. 1092 - Ad iudicem unicum iura tribunalis et praesidis spectant.
 
Can. 1093 - § 1. Iudex vel tribunalis collegialis praeses possunt auditorem designare ad causae instructionem peragendam eum seligentes aut ex tribunalis iudicibus aut ex christifidelibus ab Episcopo eparchiali ad hoc officium admissis. § 2. Episcopus eparchialis potest ad officium auditoris admittere christifideles, qui bonis moribus, prudentia et doctrina praestant. § 3. Auditoris est secundum iudicis mandatum probationes tantum colligere easque collectas iudici tradere; potest autem, nisi iudicis mandatum obstat, interim decidere, quae et quomodo probationes colligendae sint, si forte de hac re quaestio oritur, dum ipse officium suum exercet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License