Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT II DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM
      • Art. II DE PROMOTORE IUSTITIAE, DE DEFENSORE VINCULI ET DE NOTARIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE PROMOTORE IUSTITIAE, DE DEFENSORE VINCULI ET DE NOTARIO

Can. 1094 - Ad causas contentiosas, in quibus bonum publicum in discrimen vocari potest, et ad causas poenales constituatur in eparchia promotor iustitiae, qui obligatione tenetur providendi bono publico.
 
Can. 1095 - § 1. In causis contentiosis Episcopi eparchialis est iudicare, utrum bonum publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris iustitiae iure praecipitur vel ex natura rei evidenter necessarius est. § 2. Si in praecedenti gradu iudicii intervenit promotor iustitiae, in ulteriore gradu huius interventus praesumitur necessarius.
 
Can. 1096 - Ad causas, in quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate vel solutione matrimonii, constituatur in eparchia defensor vinculi, qui obligatione tenetur proponendi et exponendi omnia, quae rationabiliter adduci possunt adversus nullitatem vel solutionem.
 
Can. 1097 - In causis, in quibus promotoris iustitiae aut defensoris vinculi praesentia requiritur, eis non citatis acta nulla sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerunt aut saltem ante sententiam actis inspectis officio suo fungi potuerunt. Can. 1098 - Nisi aliter iure communi expresse cavetur: quoties lex praecipit, ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam promotor iustitiae et defensor vinculi, si iudicio intersunt, audiendi sunt; quoties instantia partis requiritur, ut iudex aliquid decernere possit, instantia promotoris iustitiae vel defensoris vinculi, qui iudicio intersunt, eandem vim habet.
 
Can. 1099 - § 1. Episcopi eparchialis est promotorem iustitiae et defensorem vinculi nominare; in tribunalibus non eparchialibus iidem nominantur ad normam statutorum tribunalis, nisi aliter iure cavetur. § 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi sint christifideles integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati ac prudentia et iustitiae zelo probati.
 
Can. 1100 - § 1. Eadem persona, non autem in eadem causa, officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere potest. § 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi constitui possunt ad universitatem causarum vel ad singulas causas; possunt vero ab Episcopo eparchiali iusta de causa amoveri.
 
Can. 1101 - § 1. Cuilibet processui intersit notarius ita, ut nulla habeantur acta, si non sunt ab eo subscripta. § 2. Acta, quae notarii conficiunt, publicam fidem faciunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License