Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT VIII DE PROCURATORIBUS AD LITES ET DE ADVOCATIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII DE PROCURATORIBUS AD LITES ET DE ADVOCATIS

Can. 1139 - § 1. Pare libere potest procuratorem et advocatum sibi constituere, sed potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimavit. § 2. In iudicio poenali vero accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum semper habere debet advocatum. § 3. In iudicio contentioso, si agitur de minoribus aut de causa, in qua bonum publicum in discrimen vocatur, exceptis autem causis matrimonialibus, iudex parti carenti advocatum ex officio constituat.
 
Can. 1140 - § 1. Unum sibi pars potest constituere procuratorem, qui non potest alium sibi substituere, nisi id eidem scripto permissum est. § 2. Si vero iusta de causa plures procuratores ab eadem parte constituuntur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni. § 3. Advocati autem plures simul constitui possunt. Can. 1141 - Procurator et advocatus debent esse aetate maiores et bonae famae; advocatus debet praeterea esse catholicus, nisi auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, aliud permittit, et doctor in iure canonico vel alioquin vere peritus et ab eadem auctoritate approbatus.
 
Can. 1142 - § 1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt, mandatum authenticum apud tribunal deponere debent. § 2. Ad iuris tamen exstinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a iudice statuendum procurator mandatum non exhibet.
 
Can. 1143 - Nisi mandatum speciale habet, procurator non potest valide renuntiare actioni, litis instantiae vel actis iudicialibus nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros et generatim ea agere, pro quibus ius requirit mandatum speciale.
 
Can. 1144 - § 1. Ut procuratoris vel advocati amotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur et, si lis iam contestata est, iudex et adversa pars certiores facti sint de amotione. § 2. Lata sententia definitiva ius et obligatio appellandi, ei mandans non renuit, procuratori manet.
 
Can. 1145 - Procurator et advocatus possunt a iudice dato decreto repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, gravi de causa tamen et semper salvo recursu ad tribunal appellationis. Can. 1146 - § 1. Procurator et advocatus vetantur emere litem aut sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci; quae si fecerunt, nulla est pactio et a iudice possunt poena pecuniaria puniri; advocatus praeterea ab officio suspendi, vel etiam, si recidivus est, ab auctoritate, cui tribunal immediate subiectum est, destitui et ex albo advocatorum expungi potest. § 2. Eodem modo puniri possunt procuratores et advocati, qui a competentibus tribunalibus causas in fraudem legis subtrahunt, ut ab aliis favorabilius definiantur.
 
Can. 1147 - Procuratores et advocati, qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum munus prodiderunt, a patrocinio exercendo suspendantur et poena pecuniaria aliisve congruis poenis puniantur.
 
Can. 1148 - In unoquoque tribunali, quatenus fieri potest, stabiles patroni constituantur ab ipso tribunali remunerationem recipientes, qui munus procuratoris vel advocati praesertim in causis matrimonialibus pro partibus, quae eos seligere malint, exerceant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License