Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT IX DE ACTIONIBUS ET DE EXCEPTIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX DE ACTIONIBUS ET DE EXCEPTIONIBUS

Can. 1149 - Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliter expresse cautum est, sed etiam exceptione, quae semper competit et est sua natura perpetua.
 
Can. 1150 - Quaevis actio exstinguitur praescriptione ad normam iuris aliove legitimo modo exceptis actionibus de statu personarum, quae numquam exstinguuntur.
 
Can. 1151 - Actiones contentiosae, nisi aliter iure expresse cavetur, praescriptione exstinguuntur quinquennio a die, a quo actio primum potuit proponi, computando firmis, ubi vigent, hac in re Statutis personalibus.
 
Can. 1152 - § 1. Omnis actio poenalis exstinguitur morte rei, condonatione auctoritatis competentis et praescriptione. § 2. Actio poenalis praescriptione exstinguitur triennio, nisi agitur: de delictis Sedi Apostolicae reservatis; de actione ob delicta, de quibus in cann. 1450 et 1453, quae praescriptione exstinguitur quinquennio; de delictis, quae non sunt iure communi punita, si iure particulari alius terminus praescriptionis statutus est. § 3. Praescriptio decurrit ex die, quo delictum patratum est, vel, si delictum est permanens vel habituale, ex die, quo cessavit.
 
Can. 1153 - § 1. Si intra terminos, de quibus in can. 1152, ex die, quo sententia condemnatoria in rem iudicatam transiit, computandos non est reo intimatum exsecutorium iudicis decretum, actio ad poenam exsequendam praescriptione exstinguitur. § 2. Idem valet servatie servandis, si poena per decretum extra iudicium irrogata est. Can. 1154 - Actione poenali praescriptione exstincta: non est hoc ipso exstincta actio contentiosa forte ex delicto orta ad damna reparanda; si bonum publicum requirit, Hierarcha remediis opportunis administrativis non exclusa suspensione ab exercitio ministerii sacri vel amotione ab officio uti potest.
 
Can. 1155 - Actor pluribus simul actionibus, quae tamen inter se non confligant, sive de eadem re sive de diversis, aliquem convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non excedunt.
 
Can. 1156 - § 1. Pars conventa potest coram eodem iudice in eodem iudicio contra actorem actionem reconventionalem proponere vel propter causae nexum cum actione principali vel ad submovendam vel ad minuendam actoris petitionem. § 2. Reconventio reconventionis non admittitur.
 
Can. 1157 - Actio reconventionalis proponenda est iudici, coram quo actio principalis instituta est, etsi ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin relative incompetenti.
 
Can. 1158 - § 1. Qui probabilibus saltem argumentis ostendit se ius habere super aliqua re ab alio detenta sibique damnum imminere, nisi res ipsa custodienda traditur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem. § 2. In similibus rerum adiunctis obtineri potest, ut exercitium iuris alicui inhibeatur.
 
Can. 1159 - § 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure satis constet. § 2. Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris, quae quolibet titulo apud alias personas reperiuntur, et ad debitoris credita.
 
Can. 1160 - Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum, quod timetur, potest aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offertur.
 
Can. 1161 - Iudex potest ei, cui sequestrationem rei vel inhibitionem exercitii iuris concedit, praeviam imponere cautionem de damnis reparandis, si ius suum non probavit.
 
Can. 1162 - Ad naturam et vim actionis possessoriae quod attinet, servetur ius civile loci, ubi sita est res, de cuius possessione agitur.
 
Can. 1163 - § 1. Quoties introducta est petitio ad obtinendam provisionem ad hominis sustentationem, iudex auditis partibus decreto statim exsequendo statuere potest idoneis, si res fert, praescriptis cautionibus, ut interim necessaria alimenta praestentur, sine praeiudicio iuris per sententiam definiendi. § 2. Facta a parte vel a promotore iustitiae petitione ad obtinendum hoc decretum iudex audita altera parte rem expeditissime definiat, numquam autem ultra decem dies; quibus inutiliter transactis aut petitione reiecta patet recursus ad auctoritatem, cui tribunal immediate subiectum est, dummodo ipsa ne sit iudex, vel, si quis mavult, ad iudicem appellationis, qui item rem expeditissime definiat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License