Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
    • CAPUT X DE MODIS EVITANDI IUDICIA
      • Art. II DE COMPROMISSO IN ARBITROS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE COMPROMISSO IN ARBITROS

Can. 1168 - § 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire, ut ea ab arbitris dirimatur. § 2. Idem scripto convenire possunt, qui contractum inter se ineunt vel inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte orituras.
 
Can. 1169 - Non possunt valide in arbitros compromitti controversiae, de quibus transactio fieri vetatur.
 
Can. 1170 - § 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero. § 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designantur, debet saltem eorum numerus determinari et simul ratio statui, qua nominandi et substituendi sunt.
 
Can. 1171 - Compromissum est nullum, si: servatae non sunt normae statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem excedunt; scripto non est factum; procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit aut violata sunt praescripta cann. 1169 vel 1170; controversia non est vel orta vel ex certo contractu oritura ad normam can. 1168, § 2.
 
Can. 1172 - Munus arbitri valide gerere non possunt: minores; poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis vel depositionis puniti; sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum sine licentia Superioris. Can. 1173 - Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptat. Can. 1174 - § 1. Si arbitri non sunt in compromisso designati vel si sufficiendi sunt et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiunt de omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali, quod competens est ad causam in primo gradu iudicii definiendam, committere, nisi partes aliter convenerunt; tribunal auditis ceteris partibus decreto provideat. § 2. Eadem norma servanda est, si qua pars aliusve neglegit arbitrum designare, dummodo tamen pars, quae tribunal adiit, viginti saltem ante dies suos arbitros, si forte debuit, designaverit.
 
Can. 1175 - De recusatione autem arbitrorum videt tribunal, de quo in can. 1174, § 1, quod auditis arbitris recusatis et partibus decreto quaestionem dirimat; si recusationem acceptat, alios arbitros sufficiat, nisi in compromisso aliter cautum est.
 
Can. 1176 - § 1. Obligationes arbitrorum in ipso compromisso statuendae sunt, eae quoque, quae ad secretum servandum spectant. § 2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem procedendi libere seligunt; haec autem simplex sit et termini sint breves aequitate servata et ratione habita legis processualis. § 3. Arbitri quavis potestate coercitiva carent; necessitate exigente adire debent tribunal competens ad causam cognoscendam.
 
Can. 1177 - § 1. Quaestiones incidentes, quae forte exoriuntur, ipsi arbitri decreto dirimant. § 2. Si vero quaestio praeiudicialis oritur, de qua compromitti in arbitros non potest, arbitri debent suspendere processum, donec de illa quaestione partes a iudice obtinuerint et arbitris notificaverint sententiam, quae transiit in rem iudicatam, vel, si quaestio est de statu personarum, sententiam, quae exsecutioni mandari potest.
 
Can. 1178 - Nisi partes aliter statuerunt, sententia arbitralis ferri debet intra sex menses a die, quo omnes arbitri suum munus acceptaverunt, computandos; terminus prorogari potest a partibus. Can. 1179 - § 1. Sententia arbitralis ad maiorem numerum suffragiorum fertur. § 2. Si res patitur, sententia arbitralis ab ipsis arbitris redigatur ad modum sententiae iudicialis et a singulis arbitris subscribatur; ad eiusdem autem validitatem requiritur et sufficit, ut maior eorum numerus eidem subscribat.
 
Can. 1180 - § 1. Nisi sententia arbitralis est nulla propter gravem arbitrorum culpam, arbitri ius habent ad suarum expensarum solutionem; qua de re possunt opportunas cautiones exigere. § 2. Suadetur, ut arbitri gratuitam operam praestent, secus de remuneratione in ipso compromisso provideatur.
 
Can. 1181 - § 1. Integer textus sententiae arbitralis intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis eparchiae, ubi sententia lata est, deponi debet; intra quinque dies a depositione computandos, nisi certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse, Vicarius iudicialis per se vel per alium decretum confirmationis ferat partibus statim intimandum. § 2. Si Vicarius iudicialis hoc decretum ferre recusat, pars, cuius interest, recurrere potest ad tribunal appellationis, a quo quaestio expeditissime definienda est; si vero Vicarius iudicialis continuum mensem silet, eadem pars instare potest, ut ipse munere suo fungatur; si vero nihilominus silet, elapsis quinque diebus pars potest recursum ad tribunal appellationis interponere, quod item quaestionem expeditissime definiat. § 3. Si certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse ob neglecta praescripta ad validitatem compromissi statuta, Vicarius iudicialis nullitatem declaret ac partibus quam primum notificet omni recursu adversus hanc declarationem remoto. § 4. Sententia arbitralis transit in rem iudicatam statim ac decretum confirmationis latum est firmo can. 1182.
 
Can. 1182 - § 1. Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur, si partes scripto inter se convenerunt eam huic remedio subiectum iri; quo in casu appellatio interponenda est intra decem dies ab intimatione decreti confirmationis computandos coram ipso iudice, qui decretum tulit; si vero alius est iudex competens ad appellationem recipiendam, prosecutio coram eo intra mensem est facienda. § 2. Sententia arbitralis, a qua appellatio admittitur, transit in rem iudicatam ad normam can. 1322.
 
Can. 1183 - De querela nullitatis contra sententiam arbitralem, quae in rem iudicatam transiit, de restitutione in integrum, ei de eiusdem sententiae iniustitia manifesto constat, de oppositione tertii necnon de correctione erroris materialis sententiae videt iudex, qui decretum confirmationis tulit, ad ordinariam normam iuris. Can. 1184 - § 1. Exsecutio sententiae arbitralis fieri potest in eisdem casibus, in quibus admittitur exsecutio sententiae iudicialis. § 2. Sententiam arbitralem exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi lata est, nisi partes alium exsecutorem designaverunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License