Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
      • Art. II DE CITATIONE ET DE INTIMATIONE VEL NOTIFICATIONE ACTORUM IUDICIALIUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE CITATIONE ET DE INTIMATIONE VEL NOTIFICATIONE ACTORUM IUDICIALIUM

Can. 1190 - § 1. In decreto, quo actoris libellus litis introductorius admittitur, debet iudex vel praeses tribunalis ceteras partes in iudicium vocare seu citare ad litem contestandam statuens, utrum eae scripto respondere debeant an coram ipso se sistere ad dubia concordanda; si vero ex responsionibus scripto datis perspicit necessitatem partes convocandi, id potest novo decreto statuere. § 2. Si libellus litis introductorius pro admisso habetur ad normam can. 1189, decretum citationis in iudicium fieri debet intra viginti dies a facta instantia, de qua in eo canone, computandos. § 3. Si vero partes de facto coram iudice se sistunt ad causam agendam, non requiritur citatio, sed notarius indicet in actis partes iudicio affuisse. Can. 1191 - § 1. Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae intimari et simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri. § 2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex gravi de causa censet libellum notificandum non esse parti, antequam haec deposuit in iudicio. § 3. Si actio instituitur adversus eum, qui non habet liberum exercitium suorum iurium vel liberam administrationem rerum, de quibus disceptatur, citatio intimanda est ei, per quem ille in iudicio stare debet ad normam iuris.
 
Can. 1192 - § 1. Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque actorum iudicialium intimatio vel notificatio facienda est per publicos tabellarios cum syngrapha receptionis vel alio modo, qui tutissimus est, servatis legibus iuris particularis. § 2. De facto intimationis vel notificationis et de eius modo constare debet in actis. § 3. Pars conventa, quae citationem recipere recusat vel quae impedit, ne citatio ad se perveniat, legitime citata habeatur.
 
Can. 1193 - Si citatio non est legitime intimata, nulla sunt acta processus, nisi pars nihilominus comparuit ad causam agendam.
 
Can. 1194 - Si citatio legitime intimata est aut partes coram iudice steterunt ad causam agendam: res desinit esse integra; causa fit propria illius iudicis aut tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio instituta est; in iudice delegato firma redditur potestas delegata ita, ut non amittatur resoluto iure delegantis; interrumpitur praescriptio, nisi aliter cautum est; litis instantiae initium fit et ideo statim locum habet principium secundum quod lite pendente nihil innovetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License