Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
      • Art. III DE LITIS CONTESTATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. III DE LITIS CONTESTATIONE

Can. 1195 - § 1. Litis contestatio habetur, cum per iudicis decretum controversiae obiectum ex partium petitionibus et responsionibus desumptum definitur. § 2. Partium petitiones responsionesque praeterquam in libello litis introductorio possunt vel in responsione ad citationem exprimi vel in declarationibus ore coram iudice factis; in causis autem difficilioribus partes convocandae sunt a iudice ad dubium vel dubia concordanda, quibus in sententia respondendum sit. § 3. Decretum iudicis partibus intimandum est; quae nisi iam consenserunt, possunt intra decem dies ad eundem iudicem recurrere, ut decretum mutetur; res autem expeditissime decreto eiusdem iudicis definienda est.
 
Can. 1196 - Obiectum controversiae semel definitum mutari valide non potest nisi novo decreto, gravi de causa, ad instantiam partis et auditis ceteris partibus earumque rationibus perpensis.
 
Can. 1197 - Lite contestata posseseor rei alienae desinit esse bonae fidei ideoque, si damnatur, ut rem restituat, fructus quoque a die litis contestationis reddere debet et damna reparare.
 
Can. 1198 - Lite contestata iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus proponendis et explendis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License