Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
      • Art. IV DE LITIS INSTANTIAE SUSPENSIONE, PEREMPTIONE ET RENUNTIATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. IV DE LITIS INSTANTIAE SUSPENSIONE, PEREMPTIONE ET RENUNTIATIONE

Can. 1199 - Si pars moritur aut statum mutat aut ceseat ab officio, cuius ratione agit: causa nondum conclusa litis instantia suspenditur, donec heres defuncti aut successor aut is, cuius interest, litis instantiam resumpserit; causa conclusa iudex procedere debet ad ulteriora citato procuratore, si adest, secus defuncti herede vel successore.
 
Can. 1200 - § 1. Si a munere cessat aut tutor vel curator aut procurator vel advocatus, qui sunt ad normam can. 1139 necessarii, litis instantia interim suspenditur. § 2. Alium autem tutorem vel curatorem iudex quam primum constituat; procuratorem vero ad litem vel advocatum constituere potest, si pars neglexit intra brevem terminum ab ipso iudice statutum.
 
Can. 1201 - Si nullus actus processualis nullo obstante impedimento ponitur a partibus per sex menses, litis instantia perimitur.
 
Can. 1202 - Peremptio effectum habet ipso iure et adversus omnes, etiam minores, atque etiam ex officio declarari debet salvo iure petendi indemnitatem adversus tutores, curatores, administratores, procuratores, qui culpa se caruisse non probaverunt.
 
Can. 1203 - Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae; immo haec vim habere possunt etiam in alio iudicio, dummodo causa inter easdem personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam vim obtinent nisi documentorum.
 
Can. 1204 - Perempti iudicii expensas, quas unaquaeque ex partibus fecit, ipsa solvere debet.
 
Can. 1205 - § 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor litis instantiae renuntiare; item tum actor tum pars conventa possunt actis processus renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum. § 2. Tutores et administratores personarum iuridicarum, ut renuntiare possint litis instantiae, egent consilio vel consensu eorum, quorum concursus requiritur ad ponendos actus, qui ordinariae administrationis fines excedunt. § 3. Renuntiatio ut valeat, peragenda est scripto eademque a parte vel ab eius procuratore speciali tamen mandato munito debet subscribi, cum altera parte communicari, ab eaque acceptari vel non impugnari et ab iudice admitti.
 
Can. 1206 - Renuntiatio a iudice admissa pro actis, quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio litis instantiae itemque obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License