Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
      • Art. V DE PROBATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. V DE PROBATIONIBUS

Can. 1207 - § 1. Onus probandi incumbit ei, qui asserit. § 2. Non indigent probatione: quae ab ipso iure praesumuntur; facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure vel a iudice probatio nihilominus exigitur.
 
Can. 1208 - § 1. Probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videntur et sunt licitae, adduci possunt. § 2. Si pars instat, ut probatio a iudice reiecta admittatur, ipse iudex rem expeditissime definiat.
 
Can. 1209 - Si pars vel testis se sistere ad respondendum coram iudice renuunt, licet eos audire per personam a iudice designatam aut requirere eorum declarationem coram publico notario vel quovis alio legitimo modo.
 
Can. 1210 - Iudex ad probationes colligendas ne procedat ante litis contestationem nisi gravi de causa.

De partium declarationibus

Can. 1211 - Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper potest, immo debet ad instantiam partis vel ad probandum factum, quod publice interest extra dubium poni.
 
Can. 1212 - § 1. Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri, nisi responsione revelatur delictum ab ipsa commissum. § 2. Si vero respondere recusavit, iudicis est aestimare, quid ad factorum probationem exinde erui possit.
 
Can. 1213 - In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex partibus interrogandis iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa aliud suadet; in aliis casibus potest pro sua prudentia. Can. 1214 - Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.
 
Can. 1215 - Circa partium interrogationes serventur congrua congruis referendo canones de interrogatione testium.
 
Can. 1216 - Assertio de aliquo facto scripto vel ore coram iudice competenti ab aliqua parte contra se peracta circa ipsam materiam iudicii sive sua sponte sive iudice interrogante est confessio iudicialis.
 
Can. 12171. Confessio iudicialis unius partis, si agitur de negotio aliquo privato et in causa non est bonum publicum, ceteras relevat ab onere probandi. § 2. In causis autem, quae ad bonum publicum spectant, confessio iudicialis et ceterae declarationes partium vim probandi habere possunt a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis eis tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae eas omnino corroborant. Can. 1218 - Circa confessionem extraiudicialem in iudicium deductam iudicis est perpensis omnibus adiunctis aestimare, quanti facienda sit.
 
Can. 1219 - Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi caret, si constat eam ex errore facti esse prolatam aut vi vel metu gravi extortam.

De probatione per documenta

Can. 1220 - In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.
 
Can. 1221 - § 1. Documenta publica ecclesiastica ea sunt, quae persona ratione sui muneris publici in Ecclesia confecit servatis sollemnibus iure praescriptis. § 2. Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum ius civile talia censentur. § 3. Cetera documenta sunt privata.
 
Can. 1222 - Documenta publica fidem faciunt de eis, quae directe et principaliter in eis affirmantur, nisi contrariis et evidentibus argumentis aliud evincitur, firmo iure civili loci, ad documenta civilia quod spectat, aliud statuente.
 
Can. 1223 - Documentum privatum sive agnitum a parte sive recognitum a iudice eandem probandi vim habet adversus auctorem documenti vel eum, qui documento subscripsit, et causam ab eis habentes ac confessio extraiudicialis; adversus autem extraneos vim probandi habere potest a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis ei tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae id omnino corroborant.
 
Can. 1224 - Si documenta abrasa, correcta, interpolata aliove vitio infecta demonstrantur, iudicis est aestimare, num et quanti huiusmodi documenta sint facienda.
 
Can. 1225 - Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sunt aut in exemplari authentico exhibita et penes cancellariam tribunalis deposita, ut a iudice et a partibus examinari possint.
 
Can. 1226 - Iudex praecipere potest, ut documentum utrique parti commune exhibeatur in iudicio.
 
Can. 1227 - § l. Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari non possunt sine periculo damni, de quo in can. 1229, § 2, n. 2, aut sine periculo violationis secreti servandi. § 2. Si vero aliqua saltem documenti pars describi potest et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest, ut eadem producatur.

De testibus et de testimoniis

Can. 1228 - Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur sub iudicis moderatione.
 
Can. 1229 - § 1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent. § 2. Firmo can. 1231 ab obligatione respondendi eximuntur: clerici, quod attinet ad ea, quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique, qui secretum servare etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia secreto obnoxia; qui ex testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus infamiam, periculosas vegationes aliave mala gravia obventura timent.

a) Qui testes esse possunt

Can. 1230 - Omnes possunt esse testes, nisi iure expresse repelluntur vel in totum vel ex parte.
 
Can. 1231 - § 1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles; audiri tamen possunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaratur. § 2. Incapaces ad testimonium ferendum habentur: qui partes sunt in causa aut partium nomine in iudicio consistunt, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique, qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt; sacerdotes, quod attinet ad ea omnia, quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi paenitens eorum manifestationem petiit; immo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis sacramentalis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt.

b) De inducendis et excludendis testibus

Can. 1232 - Pars, quae testem induxit, potest eius interrogationi renuntiare; sed pars adversa postulare potest, ut nihilominus testis interrogetur. Can. 1233 - § 1. Si probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur. § 2. Exhibeantur intra terminum a iudice praestitutum articuli argumentorum, super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
 
Can. 1234 - Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare.
 
Can. 1235 - Antequam testes interrogantur, eorum nomina cum partibus communicentur; si vero id prudenti iudicis existimatione fieri sine gravi difficultate non potest, saltem ante publicationem testimoniorum fiat.
 
Can. 1236 - Firmo can. 1231 pars petere potest, ut testis excludatur, si iusta causa demonstratur, antequam testis interrogatur.
 
Can. 1237 - Citatio testis fit decreto iudicis testi legitime intimato.
 
Can. 1238 - Testis ad normam iuris a iudice citatus pareat aut causam suae absentiae iudici notam faciat.

c) De interrogatione testium

Can. 1239 - § 1. Testes interrogandi sunt in sede tribunalis, nisi aliud iudici videtur. § 2. Episcopi et ii, qui suae civitatis iure simili favore gaudent, audiantur in loco ab ipsis selecto. § 3. Iudex decernat, ubi audiendi sint ii, quibus propter distantiam, morbum aliudve impedimentum impossibile vel difficile est sedem tribunalis adire, firmis cann. 1071 et 1128.
 
Can. 1240 - Interrogationi testium partes assistere non possunt, nisi iudex, praesertim cum res est de bono privato, eas admittendas censuit; assistere tamen possunt earum procuratores vel advocati, nisi iudex propter rerum et personarum adiuncta censuit secreto esse procedendum. Can. 1241 - § 1. Testes seorsum singuli interrogandi sunt. § 2. Si testes inter se aut cum parte in re gravi dissentiunt, iudex discrepantes inter se conferre potest remotis, quatenus fieri potest, dissidiis et scandalo. Can. 1242 - Interrogatio testis fit a iudice vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius; quare partes vel promotor iustitiae vel defensor vinculi vel advocati, qui interrogationi intersunt, si alias interrogationes testi faciendas habent, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti proponant, ut eas ipse deferat, nisi aliter iure particulari cavetur.
 
Can. 1243 - § 1. Iudex testi in mentem revocet gravem obligationem dicendi totam et solam veritatem. § 2. Iudex testi deferat iusiurandum secundum can. 1213; si vero testis renuit illud emittere, iniuratus audiatur.
 
Can. 1244 - Iudex imprimis testis identitatem comprobet; exquirat, quaenam sit ei cum partibus necessitudo et, cum testi interrogationes specificas circa causam defert, sciscitetur quoque fontes eius scientiae et, quo determinato tempore ea, quae asserit, cognoverit.
 
Can. 1245 - Interrogationes breves sint, interrogandi captui accommodatae, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam, quae agitur.
 
Can. 1246 - § 1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae. § 2. Si vero ea, quae testificanda sunt, ita a memoria sunt remota, ut, nisi antea recoluntur, certo affirmari non possint, potest iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri posse censet.
 
Can. 1247 - Testes ore testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agitur; hoc enim in casu adnotationes, quas secum attulerunt, consulere possunt.
 
Can. 1248 - § 1. Responsio statim redigenda est scripto a notario, qui referre debet ipsa verba testimonii saltem, quod attinet ad ea, quae obiectum iudicii directe attingunt. § 2. Admitti potest usus inventorum technicorum, quibus voces reproducuntur, dummodo deinde responsiones scripto consignentur et subscribantur, si fieri potest, ab iis, qui responsiones dederunt.
 
Can. 1249 - Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis, quae forte acciderunt, dum testes interrogati sunt.
 
Can. 1250 - § 1. In fine interrogationis coram teste legi debent, quae notarius de eius responsionibus scripto redegit, vel testi audita facere, quae ope inventi technici de eius responsionibus incisa sunt, dato eidem testi iure addendi, supprimendi, corrigendi, variandi. § 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.
 
Can. 1251 - Testes, etsi iam interrogati, possunt parte postulante aut ex officio, antequam testimonia publicantur, denuo ad interrogationem vocari, si iudex id necessarium vel utile ducit, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae quodvis absit periculum.
 
Can. 1252 - Testibus secundum aequam iudicis taxationem solvi debent expensae, quas fecerunt, et lucrum, quod amiserunt, testimonii ferendi causa.

d) De testimoniorum fide

Can. 1253 - In aestimandis testimoniis iudex requisitis, si opus est, testimonialibus litteris consideret: quae condicio sit personae quaeve honestas; utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama aut de auditu ab aliis; utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat an varius, incertus vel vacillans; utrum testimonii contestes habeat aliisve probationis elementis confirmetur necne.
 
Can. 1254 - Unius testis testimonium plenam fidem facere non potest, nisi agitur de teste qualificato, qui testimonium fert de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta aliud suadent.

De peritis

Can. 1255 - Peritorum opera utendum est, quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum praeceptis artis vel scientiae innixum requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.
 
Can. 1256 - Iudicis est peritos nominare auditis vel proponentibus partibus aut, si casus fert, relationes ab aliis peritis iam factas assumere. Can. 1257 - Eisdem de causis ac testis etiam periti excluduntur aut recusari possunt.
 
Can. 1258 - § 1. Iudex attentis eis, quae a partibus forte deducuntur, singula capita decreto suo definiat, circa quae periti opera versari debeat. § 2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia, quibus egere potest ad suum munus exsequendum. § 3. Iudex ipso perito audito tempus determinet, intra quod examen perficiendum est et relatio danda.
 
Can. 1259 - § 1. Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi iudex iubet unam fieri a singulis subscribendam; quae si fit, opinionum diversitates, si quae fuerunt, diligenter adnotentur. § 2. Periti debent indicare perspicue, quibus documentis vel aliis idoneis modis certiores facti sint de personarum vel rerum vel locorum identitate, qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus prae aliis argumentis suae conclusiones nitantur. § 3. Peritus vocari potest a iudice, ut explicationes, quae ulterius necessariae videntur, suppeditet.
 
Can. 1260 - § 1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat. § 2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet, quibus argumentis motus peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit. Can. 1261 - Peritis solvendae sunt expensae et remuneratio a iudice ex bono et aequo determinandae servato iure particulari.
 
Can. 1262 - § 1. Partes possunt peritos privatos a iudice approbandos designare. § 2. Periti privati, si iudex admittit, possunt acta causae, quatenus opus est, inspicere, exsecutioni peritiae interesse, semper autem possunt suam relationem exhibere.

De accessu et de recognitione iudiciali

Can. 1263 - Si ad definitionem causae iudex opportunum duxit ad aliquem locum accedere vel aliquam rem inspicere, decreto id praestituat, quo ea, quae in accessu vel in recognitione iudiciali praestanda sunt, auditis partibus summatim describat.
 
Can. 1264 - Peracti accessus vel recognitionis iudicialis documentum conficiatur.

De praesumptionibus

Can. 1265 - Praesumptiones, quae ab ipso iure non statuuntur, iudex, ut ad iustam sententiam deveniat, conicere potest, dummodo hoc fiat ex facto certo et determinato, quod cum obiecto controversiae cohaeret.
 
Can. 1266 - Qui pro se habet ea, quae ab ipso iure praesumuntur, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License