Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
      • Art. VIII DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. VIII DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS

Can. 1290 - Causa iudiciali modo pertractata, si est principalis, definitur a iudice per sententiam definitivam; si est incidens, per sententiam interlocutoriam firmo can. 1269, § 1.
 
Can. 1291 - § 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia definiendam. § 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis. § 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia firmis praescriptis legis de quarundam probationum efficacia. § 4. Iudex, qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris et partem conventam absolutam dimittat, nisi agitur de causa favore iuris fruente, quo in casu pro eadem pronuntiandum est.
 
Can. 1292 - § 1. In tribunali collegiali, quo die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses statuat et, nisi specialis causa aliud suadet, in ipsa sede tribunalis conventus habeatur, cui nemo praeter collegii iudices adesse potest. § 2. Assignato conventui die singuli iudices scripto, sed reticito nomine afferant conclusiones suas in merito causae et rationes tam in iure quam in facto, quibus ad conclusionem suam venerunt; quae conclusiones cum notula de earum authenticitate ab omnibus iudicibus subscripta actis causae adiungantur secreto servandae firma § 4. § 3. Prolatis ex ordine singulorum iudicum conclusionibus secundum praecedentiam, ita tamen, ut semper a causae ponente initium fiat, habeatur discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur, quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae. § 4. In discussione autem unicuique licet a pristina sua conclusione recedere; iudex vero, qui ad decisionem aliorum accedere noluit, exigere potest, ut, si fit appellatio, conclusiones omnium iudicum reticitis nominibus ad tribunal superius mittantur. § 5. Si vero indices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolunt aut non possunt, differri potest decisio ad novum conventum non tamen ultra hebdomadam, nisi ad normam can. 1283 complenda est causae instructio.
 
Can. 1293 - § 1. Si iudex est unicus, ipse sententiam redigit. § 2. In tribunali collegiali sententia redigenda est desumendo motiva ex eis, quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum definita sunt motiva praeferenda; sententia deinde singulorum iudicum approbationi subicienda est. § 3. Sententia edenda est non ultra mensem computandum a die, quo causa definita est, nisi in tribunali collegiali iudices gravi ex ratione longius tempus praestituerunt.
 
Can. 1294 - Sententia debet: definire controversiam coram tribunali agitatam data singulis dubiis congrua responsione; definire, quae sint partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae sint; exponere rationes seu motiva tam in iure quam in facto, quibus pars dispositiva sententiae innititur; statuere de expensis iudicialibus.
 
Can. 1295 - § 1. Sententia post divini Nominis invocationem exprimat oportet ex ordine, quis sit iudex aut quid tribunal, quis sit actor, pars conventa, procurator, nominibus et domiciliis accurate designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerunt. § 2. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus et formula dubiorum. § 3. Haec subsequatur pars dispositiva sententiae praemissis rationibus, quibus innititur. § 4. Claudatur cum indicatione loci et diei, in quibus lata est, et cum subscriptione iudicis vel, si de tribunali collegiali agitur, omnium iudicum et notarii.
 
Can. 1296 - Normae de sententia definitiva statutae valent congrua congruis referendo etiam de sententia interlocutoria. Can. 1297 - Sententia quam primum intimetur indicatis terminis, intra quos appellatio a sententia interponi potest, neque ante intimationem vini ullam habet, etsi pars dispositiva sententiae iudice permittente partibus notificata est.
 
Can. 1298 - Intimatio sententiae fieri potest vel tradendo exemplar sententiae partibus vel earum procuratoribus aut eisdem mittendo idem exemplar ad normam can. 1192.
 
Can. 1299 - § 1. Si in textu sententiae aut error irrepsit in calculos aut error materialis accidit in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in factis vel partium petitionibus referendis aut omissa sunt ea, quae can. 1295, § 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad instantiam partis sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem sententiae apposito. § 2. Si qua pars refragatur, quaestio incidens decreto definiatur.
 
Can. 1300 - Ceterae iudicis pronuntiationes praeter sententiam sunt decreta, quae, si mere ordinatoria non sunt, vim non habent, nisi saltem summarie motiva exprimunt vel ad motiva in alio actu expressa remittunt.
 
Can. 1301 - Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae definitivae habent, si iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License