Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
      • Art. IX DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. IX DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE

De querela nullitatis contra sententiam

Can. 1302 - Si agitur de causa, quae privatorum solummodo interest, nullitas actuum iudicialium iure statuta, quae, cum esset nota parti querelam nullitatis proponenti, non est ante sententiam iudici denuntiata, per ipsam sententiam sanatur firmis cann. 1303 et 1304.
 
Can. 1303 - § 1. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si: lata est a iudice absolute incompetenti; lata est ab eo, qui caret potestate iudicandi in tribunali, in quo causa definita est; iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit; iudicium factum est sine petitione iudiciali, de qua in can. 1104, § 2, vel non institutum est adversus aliquam partem conventam; lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio; quis nomine alterius egit sine legitimo mandato; ius defensionis alterutri parti denegatum est; controversia ne ex parte quidem definita est. § 2. His in casibus querela nullitatis proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice, qui sententiam tulit, intra decem annos ab intimatione sententiae computandos.
 
Can. 1304 - § 1. Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si: lata est a non legitimo numero iudicum contra praescriptum can. 1084; motiva seu rationes decidendi non continet; subscriptionibus caret iure praescriptis; non refert indicationem loci, anni, mensis et diei, in quibus lata est; actu indiciali nullo innititur, cuius nullitas non est ad normam can. 1302 sanata; lata est contra partem legitime absentem secundum can. 1273, § 2. § 2. His in casibus querela nullitatis proponi potest intra tres menses ab intimatione sententiae computandos.
 
Can. 1305 - De querela nullitatis videt iudex, qui sententiam tulit; si vero pars veretur, ne hic iudex praeoccupatum animum habeat, ideoque eum suspectum existimat, exigere potest, ut alius iudex in eius locum subrogetur ad normam can. 1108.
 
Can. 1306 - Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione intra terminum ad appellationem statutum.
 
Can. 1307 - § 1. Querelam nullitatis proponere possunt non solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est interveniendi. § 2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra terminos ad agendum in cann. 1303, § 2 et 1304, § 2 statutos, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita est.
 
Can. 1308 - Causae de querela nullitatis secundum canones de iudicio contentioso summario tractari possunt.

De appellatione

Can. 1309 - Pars, quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis, in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem salvo can. 1310. Can. 1310 - Non est locus appellationi: a sententia ipsius Romani Pontificis vel Signaturae Apostolicae; a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumulatur cum querela nullitatis ad normam can. 1306; a sententia, quae in rem iudicatam transiit; a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habent vim sententiae definitivae, nisi cumulatur cum appellatione a sententia definitiva; a sententia vel a decreto in causa, de qua ius cavet rem expeditissime esse definiendam. Can. 1311 - § 1. Appellatio interponi debet coram iudice, a quo sententia lata est, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium ab intimatione sententiae computandum. § 2. Si ore fit, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.
 
Can. 1312 - A delegato non datur appellatio ad delegantem, sed ad eius immediatum superiorem, nisi delegans est ipsa Sedes Apostolica.
 
Can. 1313 - Si quaestio oritur de iure appellandi, tribunal appellationis rem expeditissime definiat secundum canones de iudicio contentioso summario.
 
Can. 1314 - Appellatio prosequenda est coram iudice, ad quem dirigitur, intra mensem ab eius interpositione computandum, nisi iudex, a quo sententia lata est, longius tempus ad eam prosequendam parti praestituit. Can. 1315 - § 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit, ut pars ministerium iudicis superioris invocet ad impugnatae sententiae emendationem adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus. § 2. Interea iudex, a quo sententia lata est, debet actorum exemplar fide facta a notario de eius authenticitate ad tribunal superius mittere; si acta scripta sunt lingua tribunali appellationis ignota, vertantur in aliam eidem tribunali cognitam cautelis adhibitis, ut de fideli versione constet.
 
Can. 1316 - Inutiliter elapsis terminis appellatoriis sive coram iudice, a quo sententia lata est, sive coram iudice, ad quem appellatio dirigitur, haec deserta censetur.
 
Can. 1317 - § 1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1206. § 2. Si appellatio interposita est a defensore vinculi vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi aliter iure communi cavetur, a defensore vinculi vel a promotore iustitiae tribunalis appellationis.
 
Can. 1318 - § 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam parti conventae et vicissim. § 2. Si plures sunt partes conventae vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnatur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio omnes singillatim tenet. § 3. Si interponitur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi terminus appellationis est transactus, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum computandum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est. § 4. Nisi aliud constat, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita.
 
Can. 1319 - Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.
 
Can. 1320 - § 1. Salvo can. 1369 in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex parte. § 2. Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1283.
 
Can. 1321 - In gradu appellationis eodem modo ac in primo gradu iudicii congrua congruis referendo procedendum est; sed, nisi forte complendae sunt probationes, statim post litis contestationem ad causae discussionem deveniatur et ad sententiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License