Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXVI DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
    • CAPUT I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS
      • Art. II DE CAUSIS SEPARATIONIS CONIUGUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE CAUSIS SEPARATIONIS CONIUGUM

Can. 1378 - § 1. Separatio personalis coniugum, nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum est, decerni potest decreto Episcopi eparchialis vel sententia iudicis. § 2. Ubi vero decisio ecclesiastica effectus civiles non sortitur vel si sententia civilis praevidetur non contraria iuri divino, Episcopus eparchialis eparchiae commorationis coniugum potest perpensis specialibus adiunctis licentiam concedere adeundi forum civile. § 3. Si causa versatur etiam circa effectus mere civiles matrimonii, satagat iudex, ut de licentia Episcopi eparchialis causa inde ab initio ad forum civile deferatur.
 
Can. 1379 - § 1. Nisi qua pars indicium contentiosum ordinarium petit, iudicium contentiosum summarium adhibeatur. § 2. Si iudicium contentiosum ordinarium adhibitum est et appellatio interponitur, tribunal secundi gradus auditis partibus suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel causam ad ordinariun examen secundi gradus iudicii admittat.
 
Can. 1380 - Quod attinet ad tribunalis competentiam, servetur can. 1359, nn. 2 et 3.
 
Can. 1381 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges concilientur et ad consortium vitae coniugalis restaurandum inducantur. Can. 1382 - Causis de coniugum separatione interesse debet promotor iustitiae ad normam can. 1097.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License