Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXVI DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
    • CAPUT III DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
      • Art. I DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. I DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM

Can. 1389 - Si alicuius parochi ministerium aliqua de causa, etiam citra gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax evasit, parochus ab Episcopo eparchiali a paroecia amoveri potest.
 
Can. 1390 - Causae, ob quas parochus a sua paroecia legitime amoveri potest, hae praesertim sunt: modus agendi, qui communioni ecclesiasticae grave detrimentum vel perturbationem affert; imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus utiliter obeundis imparem reddunt; bonae existimationis amissio penes probos et graves paroecianos vel aversio in parochum, quae praevidentur non brevi cessaturae; gravis neglectus vel violatio obligationum parochi, quae post monitionem persistit; mala rerum temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno, quoties huic malo aliud remedium afferri non potest.
 
Can. 1391 - § 1. Si ex instructione peracta constat adesse causam amotionis, Episcopus eparchialis rem discutiat cum duobus parochis ex coetu parochorum, quos consilium presbyterale Episcopo eparchiali proponente ad hoc stabiliter elegit, selectis; si vero exinde censet ad amotionem esse deveniendum, causa et argumentis ad validitatem indicatis parocho paterne suadeat, ut intra tempus quindecim dierum renuntiet. § 2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum amoveri potest ad nutum sive Episcopi eparchialis certiore facto Superiore maiore sive Superioris maioris certiore facto Episcopo eparchiali non requisito alterius consensu.
 
Can. 1392 - Renuntiatio a parocho fieri potest etiam sub condicione, dummodo haec ab Episcopo eparchiali legitime acceptari possit et reapse acceptetur.
 
Can. 1393 - § 1. Si parochus intra praestitutos dies non respondit, Episcopus eparchialis iteret invitationem prorogando tempus utile ad respondendum. § 2. Si Episcopo eparchiali constat parochum alteram invitationem recepisse, non autem respondisse, etsi nullo impedimento detentum, aut si parochus renuntiationem sine motivis recusat, Episcopus eparchialis decretum amotionis ferat.
 
Can. 1394 - Si vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnat motiva allegans, quae insufficientia Episcopo eparchiali videntur, hic, ut valide agat: invitet illum, ut inspectis actis suas impugnationes in relatione scripto danda colligat, immo probationes in contrarium, si quas habet, afferat; deinde completa, si opus est, instructione una cum eisdem duobus parochis, de quibus in can. 1391, § 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sunt designandi, rem perpendat; tandem statuat, utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.
 
Can. 1395 - Amoto parocho Episcopus eparchialis consulat collatione alterius officii, si ille ad hoc idoneus est, vel pensione, prout casus fert et adiuncta permittunt.
 
Can. 1396 - § 1. Parochus amotus debet a parochi officio exercendo abstinere, quam primum liberam relinquere domum paroecialem et omnia, quae ad paroeciam pertinent, illi tradere, cui Episcopus eparchialis paroeciam commisit. § 2. Si vero de infirmo agitur, qui ex domo paroeciali sine incommodo non potest alio transferri, Episcopus eparchialis eidem relinquat domus paroecialis usum, etiam exclusivum, eadem necessitate durante. § 3. Pendente recursu adversus amotionis decretum Episcopus eparchialis non potest novum parochum nominare, sed per administratorem paroeciae interim provideat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License