Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXVI DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
    • CAPUT III DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
      • Art. II DE MODO PROCEDENDI IN TRANSLATIONE PAROCHORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE MODO PROCEDENDI IN TRANSLATIONE PAROCHORUM

Can. 1397 - Si salus animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas postulat, ut parochus a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad aliud officium transferatur, Episcopus eparchialis eidem translationem scripto proponat ac suadeat, ut pro Dei atque animarum amore consentiat. Can. 1398 - Si parochus consilio ac suasionibus Episcopi eparchialis obsequi non intendit, rationes scripto exponat.
 
Can. 1399 - § 1. Episcopus eparchialis, si non obstantibus allatis rationibus iudicat a suo proposito non esse recedendum, cum duobus parochis ex coetu, de quo in can. 1391, § 1, selectis rationes perpendat, quae translationi favent vel obstant; si vero exinde translationem peragendam censet, paternas exhortationes parocho iteret. § 2. His peractis, si adhuc et parochus renuit et Episcopus eparchialis putat translationem esse faciendam, hic decretum translationis ferat statuens paroeciam elapso determinato die esse vacaturam. § 3. Hoc die inutiliter elapso Episcopus eparchialis paroeciam vacantem declaret.
 
Can. 1400 - In casu translationis serventur can. 1396, iura quaesita et aequitas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License