Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXVIII DE PROCEDURA IN POENIS IRROGANDIS
    • CAPUT I DE IUDICIO POENALI
      • Art. II DE IUDICII POENALIS EVOLUTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE IUDICII POENALIS EVOLUTIONE

Can. 1471 - § 1. Salvis canonibus huius tituli in iudicio poenali applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario necnon normae speciales de causis, quae ad bonum publicum spectant, non vero canones de iudicio contentioso summario. § 2. Accusatus ad confitendum delictum non tenetur nec ipsi iusiurandum deferri potest.
 
Can. 1472 - § 1. Si Hierarcha decrevit iudicium poenale esse ineundum, acta investigationis promotori iustitiae tradat, qui libellum accusationis iudici ad normam cann. 1185 et 1187 exhibeat. § 2. Coram tribunali superiore partes actoris gerit promotor iustitiae apud illud tribunal constitutus.
 
Can. 1473 - Ad scandala praevenienda, ad testium libertatem protegendam et ad iustitiae cursum tuendum potest Hierarcha audito promotore iustitiae et citato ipso accusato in quolibet statu et gradu iudicii poenalis accusatum ab exercitio ordinis sacri, officii, ministerii vel alterius muneris arcere, ei imponere vel prohibere commorationem in aliquo loco vel territorio, vel etiam publicam Divinae Eucharistiae susceptionem prohibere; quae omnia causa cessante sunt revocanda et ipso iure finem habent cessante iudicio poenali.
 
Can. 1474 - Iudex accusatum citans debet eum invitare ad eligendum advocatum intra tempus determinatum; quo inutiliter elapso idem iudex ex officio advocatum accusato constituat tamdiu in munere mansurum, dum accusatus sibi advocatum non constituerit. Can. 1475 - § 1. In quolibet gradu iudicii renuntiatio litis instantiae fieri potest a promotore iustitiae mandante vel consentiente Hierarcha, ex cuius deliberatione iudicium promotum est. § 2. Renuntiatio, ut valeat, debet ab accusato acceptari, nisi hic a iudicio absens declaratus est.
 
Can. 1476 - Praeter defensiones et animadversiones scripto datas, si quae fuerunt, discussio causae ore fieri debet.
 
Can. 1477 - § 1. Discussioni assistunt promotor iustitiae, accusatus eiusque advocatus, pars laesa, de qua in can. 1483, § 1 eiusque advocatus. § 2. Tribunalis est peritos, qui operam in causa praestiterunt, ad discussionem vocare, ut peritias suas explicare possint.
 
Can. 1478 - In causae discussione accusatus semper ius habet, ut vel ipse vel suus advocatus postremus loquatur. Can. 1479 - § 1. Discussione peracta tribunal sententiam ferat. § 2. Si ex discussione emersit necessitas novarum probationum colligendarum, tribunal dilata definitione causae novas probationes colligat.
 
Can. 1480 - Pars dispositiva sententiae statim publicanda est, nisi tribunal gravi de causa decernit decisionem secreto servandam esse usque ad formalem sententiae intimationem, quae numquam ultra mensem a die, quo causa poenalis definita est, computandum differri potest.
 
Can. 1481 - § 1. Appellationem interponere potest reus, etsi iudex eum absolutum dimisit ideo tantum, quia poena erat facultativa vel quia iudex potestate usus est, de qua in cann. 1409, § 1 et 1415. § 2. Promotor iustitiae appellare potest, si censet reparationi scandali vel restitutioni iustitiae satis provisum non esse.
 
Can. 1482 - In quolibet statu et gradu iudicii poenalis, si evidenter constat delictum non esse ab accusato patratum, iudex debet id sententia declarare et accusatum absolvere, etsi simul constat actionem poenalem esse exstinctam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License