Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXVIII DE PROCEDURA IN POENIS IRROGANDIS
    • CAPUT II DE IRROGATIONE POENARUM PER DECRETUM EXTRA IUDICIUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II DE IRROGATIONE POENARUM PER DECRETUM EXTRA IUDICIUM

Can. 14861. Ad validitatem decreti, quo poena irrogatur, requiritur, ut: accusatus de accusatione atque probationibus certior fiat data sibi opportunitate ius ad sui defensionem plene exercendi, nisi ad normam iuris citatus comparere neglexit; discussio oralis inter Hierarcham vel eius delegatum et accusatum habeatur praesentibus promotore iustitiae et notario; in ipso decreto exponatur, quibus rationibus in facto et in iure punitio innitatur. § 2. Poenae autem, de quibus in can. 1426, § 1, sine hac procedura imponi possunt, dummodo de earum acceptatione ex parte rei scripto constet.
 
Can. 1487 - § 1. Recursus adversus decretum, quo poena irrogatur, intra decem dies utiles, postquam intimatum est, ad auctoritatem superiorem competentem interponi potest. § 2. Hic recursus vim decreti suspendit. § 3. Contra decisionem auctoritatis superioris non datur ulterior recursus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License