Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXIX DE LEGE, DE CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
    • CAPUT III DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
      • Art. III DE RESCRIPTIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. III DE RESCRIPTIS

Can. 1527 - § 1. Quae in canonibus de rescriptis statuuntur, de concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo quoque valent, nisi aliud manifesto constat. § 2. Gratiam oretenus concessam aliquis probare tenetur, quoties id legitime ab eo petitur.
 
Can. 1528 - Rescriptum impetrari potest pro alio, etiam praeter eius assensum, et valet ante eiusdem acceptationem, nisi aliud ex appositis clausulis apparet.
 
Can. 1529 - § 1. Reticentia veri in precibus non obstat, quin rescriptum vim habeat, dummodo expressa sint, quae ad validitatem sunt exprimenda secundum stilum curiae Hierarchae, qui rescriptum concedit. § 2. Nec obstat expositio falsi, dummodo una saltem causa motiva proposita vera sit.
 
Can. 1530 - § 1. Gratia ab auctoritate superiore denegata non potest ab auctoritate inferiore valide concedi, nisi auctoritas superior expresse consensit. § 2. Gratia ab aliqua auctoritate denegata non potest valide ab alia auctoritate aeque competenti aut auctoritate superiore concedi nulla facta in petitione denegationis mentione.

De privilegiis

Can. 1531 - § 1. Privilegium, scilicet gratia in favorem certarum personarum physicarum vel iuridicarum per specialem actum facta, concedi potest a legislatore et ab eo, cui legislator hanc potestatem concessit. § 2. Possessio centenaria vel immemorabilis praesumptionem inducit concessi privilegii.
 
Can. 1532 - § 1. Privilegium praesumitur perpetuum. § 2. Privilegium cessat: si est personale, per exstinctionem personae, cui concessum est; si est reale vel locale, per absolutum rei vel loci interitum; elapso tempore vel expleto numero casuum, pro quibus concessum est; si temporis progressu rerum adiuncta iudicio auctoritatis competentis mutantur ita, ut noxium evaserit aut eius usus illicitus fiat. § 3. Privilegium locale, si locus intra quinquaginta annos restituitur, reviviscit.
 
Can. 1533 - § 1. Nullum privilegium per renuntiationem cessat, nisi haec ab auctoritate competenti acceptata est. § 2. Privilegio in sui dumtaxat favorem concesso quaevis persona physica renuntiare potest. § 3. Privilegio concesso alicui personae iuridicae aut ratione dignitatis loci vel rei persona physica valide renuntiare non potest; nec ipsi personae iuridicae integrum est privilegio sibi concesso renuntiare, si renuntiatio cedit in Ecclesiae aliorumve praeiudicium.
 
Can. 1534 - Per non usum vel per usum contrarium privilegium aliis non onerosum non cessat; si vero privilegium in aliorum gravamen cedit, amittitur si accedit legitima praescriptio aut tacita renuntiatio.
 
Can. 1535 - Qui abutitur potestate sibi ex privilegio data, ab Hierarcha moneatur; graviter abutentem ac frustra monitum Hierarcha privet privilegio, quod ipse concessit; si vero privilegium concessum est ab auctoritate superiore, eandem Hierarcha certiorem facere tenetur.

De dispensationibus

Can. 1536 - § 1. Dispensatio, scilicet legis mere ecclesiasticae in casu speciali relaxatio, concedi potest tantum iusta ac rationabili de causa habita ratione adiunctorum casus et gravitatis legis, a qua dispensatur; secus dispensatio illicita et, nisi ab ipso legislatore aut ab auctoritate superiore data est, etiam invalida est. § 2. Bonum spirituale christifidelium est iusta et rationabilis causa. § 3. In dubio de sufficientia causae dispensatio licite et valide conceditur.
 
Can. 1537 - Dispensationi obnoxiae non sunt leges, quatenus determinant ea, quae institutorum aut actuum iuridicorum essentialiter sunt constitutiva, nec leges processuales et poenales.
 
Can. 1538 - § 1. Episcopus eparchialis dispensare potest tam a legibus iuris communis quam a legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris in casu speciali christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet, quoties id ad eorum bonum spirituale conferre iudicat, nisi ab auctoritate, quae leges tulit, reservatio facta est. § 2. Si difficile est adire auctoritatem, cui dispensatio reservata est, et simul in mora est periculum gravis damni, omnis Hierarcha in casu speciali dispensare potest christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet, dummodo agatur de dispensatione, quam eadem auctoritas in eisdem adiunctis concedit, firmo can. 396.
 
Can. 1539 - Qui habet potestatem dispensandi, eam exercere potest, etiam extra territorium exsistens, in subditos, etsi a territorio absentes, atque, nisi contrarium expresse statuitur, in peregrinos quoque in territorio actu degentes necnon erga seipsum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License