Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS

Can. 55 - Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem iam a primis Conciliis Oecumenicis agnitam viget in Ecclesia institutio patriarchalis; quare singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum orientalium Patriarchae, qui suae quisque Ecclesiae patriarchali tamquam pater et caput praesunt. Can. 56 - Patriarcha est Episcopus, cui competit potestas in omnes Episcopos non exceptis Metropolitis ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, ad normam iuris a suprema Ecclesiae auctoritate approbati.
 
Can. 57 - § 1. Erectio, restitutio, immutatio et suppressio Ecclesiarum patriarchalium supremae Ecclesiae auctoritati reservatur. § 2. Titulum unicuique Ecclesiae patriarchali legitime agnitum vel concessum tantum suprema Ecclesiae auctoritas immutare potest. § 3. Ecclesia patriarchalis intra fines proprii territorii habere debet fixam sedem residentiae Patriarchae in civitate principe, ex qua Patriarcha titulum desumit, si fieri potest, constitutam; haec sedes transferri non potest nisi gravissima de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et habito Romani Pontificis assensu.
 
Can. 58 - Patriarchae Ecclesiarum orientalium ubique terrarum praecedunt omnes Episcopos cuiuscumque gradus salvis normis specialibus de praecedentia a Romano Pontifice statutis.
 
Can. 59 - § 1. Patriarchae Ecclesiarum orientalium, etsi alii aliis tempore posteriores, omnes aequales sunt ratione dignitatis patriarchaIis salva inter se honoris praecedentia. § 2. Ordo praecedentiae inter antiquas Sedes patriarchales Ecclesiarum orientalium est, ut primo loco veniat Sedes Constantinopolitana, post eam Alexandrina, deinde Antiochena et denique Hierosolymitana. § 3. Inter ceteros Patriarchas Ecclesiarum orientalium praecedentia ordinatur secundum antiquitatem Sedis patriarchalis. § 4. Inter Patriarchas Ecclesiarum orientalium, qui unius eiusdemque sunt tituli, diversis tamen Ecclesiis patriarchalibus praesunt, praecedentiam obtinet, qui prius promotus est ad dignitatem patriarchalem.
 
Can. 60 - § 1. Patriarcha in ecclesiis, quae christifidelibus Ecclesiae, cui praeest, destinatae sunt, et in celebrationibus liturgicis eiusdem Ecclesiae praecedit ceteros Patriarchas, etsi sunt Sedis titulo potiores vel promotione seniores. § 2. Patriarcha, qui actu potestatem patriarchalem obtinet, praecedit illos, qui titulum Sedis patriarchalis olim habitae adhuc servant.
 
Can. 61 - Patriarcha procuratorem apud Sedem Apostolicam habere potest a se de assensu praevio Romani Pontificis nominatum. Can. 62 - Patriarcha, qui suo officio renuntiavit, suum titulum et honores in celebrationibus liturgicis praesertim servat itemque ius habet, ut sibi digna sedes habitationis de suo consensu assignetur atque media ex bonis Ecclesiae patriarchalis praebeantur, quibus suae sustentationi proprio titulo congruae provideatur firmo circa praecedentiam can. 60, § 2.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License