Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
    • CAPUT II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS PATRIACHARUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS PATRIACHARUM

Can. 78 - § 1. Potestas, quae Patriarchae ad normam canonum et legitimarum consuetudinum in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, competit, est ordinaria et propria, sed ita personalis, ut non possit Vicarium pro tota Ecclesia patriarchali constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem casuum delegare. § 2. Potestas Patriarchae exerceri valide potest intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis tantum, nisi aliter ex natura rei aut iure communi vel particulari a Romano Pontifice approbato constat.
 
Can. 79 - In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae patriarchalis Patriarcha eiusdem personam gerit.
 
Can. 80 - Patriarchae est: Metropolitae iura exercere et obligationes implere in omnibus locis, ubi provinciae erectae non sunt; neglegentiam Metropolitarum ad normam iuris supplere; sede metropolitana vacante Metropolitae iura exercere et obligationes implere in tota provincia; Metropolitam, qui oeconomum ad normam can. 262, § 1 non nominavit, monere; monitione in cassum facta oeconomum per se ipsum nominare.
 
Can. 81 - Romani Pontificis acta ad Ecclesiam patriarchalem pertinentia Episcopis eparchialibus aliisve, ad quos pertinent, per Patriarcham nota fiant, nisi Sedes Apostolica in casu directe providit.
 
Can. 82 - § 1. Patriarcha proprio iure potest: decreta ferre intra ambitum suae competentiae, quibus pressius determinantur modi in lege applicanda servandi aut legum observantia urgetur; instructiones ad christifideles totius Ecclesiae, cui praeest, dirigere ad sanam doctrinam exponendam, pietatem fovendam, abusus corrigendos et exercitia, quae spirituale christifidelium bonum foveant, approbanda et commendanda; litteras encyclicas toti Ecclesiae, cui praeest, dare circa quaestiones propriam Ecclesiam et ritum respicientes. § 2. Patriarcha Episcopis ceterisque clericis necnon sodalibus institutorum vitae consecratae totius Ecclesiae, cui praeest, praecipere potest, ut sua decreta, instructiones atque litterae encyclicae in propriis ecclesiis vel domibus publice legantur et exponantur. § 3. Patriarcha in omnibus, quae totam Ecclesiam, cui praeest, veI graviora negotia respiciunt, ne omittat audire Synodum permanentem vel Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel etiam conventum patriarchalem.
 
Can. 83 - § 1. Salvo iure et obligatione Episcopi eparchialis canonice visitandi propriam eparchiam Patriarcha ius et obligationem habet in eadem eparchia visitationem pastoralem peragendi temporibus iure particulari statutis. § 2. Patriarcha potest gravi de causa et de consensu Synodi permanentis aliquam ecclesiam, civitatem, eparchiam per se aut per alium Episcopum visitare et tempore huius visitationis omnia, quae in visitatione canonica Episcopo eparchiali competunt, peragere.
 
Can. 84 - § 1. Maxime curet Patriarcha, ut sive ipse sive Episcopi eparchiales Ecclesiae, cui praeest, collatis consiliis, praesertim in conventibus iure praevisis, cum Patriarchis ac Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, qui in eodem territorio potestatem suam exercent, unitatem actionis inter se ceterosque christifideles cuiuscumque Ecclesiae sui iuris promoveant et viribus unitis communia adiuvent opera ad bonum religionis expeditius promovendum, ad disciplinam ecclesiasticam efficacius tuendam necnon ad omnium christianorum unitatem concorditer fovendam. § 2. Foveat quoque Patriarcha frequentes collationes inter Hierarchas ceterosque christifideles, quos pro sua prudentia convocandos censet, de rebus pastoralibus aliisque negotiis, quae aut totam Ecclesiam, cui praeest, aut aliquam provinciam vel regionem respiciunt.
 
Can. 85 - § 1. Patriarcha gravi de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et consulta Sede Apostolica potest provincias et eparchias erigere, aliter circumscribere, unire, dividere, supprimere earumque gradum hierarchicum immutare et sedem eparchialem transferre. § 2. Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis competit: Episcopo eparchiali Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem dare servatis cann. 181, § 1, 182 - 187 et 212; gravi de causa Metropolitam vel Episcopum eparchialem aut titularem ad aliam sedem metropolitanam, eparchialem vel titularem transferre; si quis renuit, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis rem dirimat vel ad Romanum Pontificem deferat. § 3. Patriarcha de consensu Synodi permanentis potest exarchias erigere, immutare et supprimere. § 4. De his decisionibus Patriarcha quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat.
 
Can. 86 - § 1. Patriarchae competit: Metropolitae vel Episcopo litteras patriarchales de provisione canonica dare; ordinare Metropolitas per se vel, si impeditus est, per alios Episcopos necnon, si ius particulare ita fert, ordinare etiam omnes Episcopos; Metropolitam post ordinationem episcopalem inthronizare. § 2. Ipso iure Patriarchae facultas datur Metropolitas ceterosque Episcopos Ecclesiae, cui praeest, a Romano Pontifice extra fines territorii eiusdem Ecclesiae constitutos ordinandi et inthronizandi, nisi aliud in casu speciali expresse statuitur. § 3. Ordinatio episcopalis et inthronizatio fieri debent intra terminos iure statutos, litterae patriarchales vero de provisione canonica intra decem dies post electionis proclamationem dandae sunt; de ordinatione episcopali et de inthronizatione Sedes Apostolica quam primum certior fiat.
 
Can. 87 - Patriarcha potest curare, ut in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ad normam cann. 181, §1 et 182 - 187 eligantur, dummodo congruae eorum sustentationi provisum sit, aliquot Episcopi curiae patriarchalis, non tamen ultra tres, quibus officium cum residentia in curia patriarchali conferat, eosque potest peractis omnibus ad proclamationem episcopalem requisitis ordinare.
 
Can. 88 - §1. Episcopi Ecclesiae patriarchalis Patriarchae honorem et obsequium exhibeant debitamque oboedientiam praestent; Patriarcha vero eosdem Episcopos, qua par est reverentia, prosequatur et fraterna caritate complectatur. § 2. Patriarcha curet, ut controversiae, quae inter Episcopos forte oriuntur, componantur firmo iure eas quolibet tempore ad Romanum Pontificem deferendi.
 
Can. 89 - § 1. Patriarchae ius et obligatio est omnibus clericis ad normam iuris vigilandi; si quis poenam mereri videtur, Hierarcham, cui clericus immediate subditus est, moneat et monitione in cassum facta in clericum ipse ad normam iuris procedat. § 2. Munus expediendi negotia, quae totam Ecclesiam patriarchalem respiciunt, Patriarcha committere potest clerico cuilibet consulto eius Episcopo eparchiali vel, si de sodali instituti religiosi veI societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eius Superiore maiore, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis eorundem consensum requirit; hunc clericum potest etiam munere durante sibi immediate subdere. § 3. Patriarcha conferre potest dignitatem in propria Ecclesia patriarchali receptam cuilibet clerico firmo can. 430, dummodo accedat consensus scripto datus Episcopi eparchialis, cui clericus subditus est, vel, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eius Superioris maioris.
 
Can. 90 - Patriarcha gravi de causa potest consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis locum vel personam iuridicam, quae non ad institutum religiosum pertinet, in ipso actu erectionis a potestate Episcopi eparchialis eximere sibique immediate subicere, quod attinet ad administrationem bonorum temporalium necnon ad personas eidem loco vel personae iuridicae addictas in eis omnibus, quae ad earum munus vel officium spectant.
 
Can. 91 - Patriarcha commemorari debet in Divina Liturgia et in laudibus divinis post Romanum Pontificem ab omnibus Episcopis ceterisque clericis secundum praescripta librorum liturgicorum.
 
Can. 92 - § 1. Patriarcha manifestet communionem hierarchicam cum Romano Pontifice, sancti Petri successore, per fidelitatem, venerationem et oboedientiam, quae debentur supremo universae Ecclesiae Pastori. § 2. Patriarcha commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque clericis Ecclesiae, cui praeest, fideliter fiat. § 3. Patriarchae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo ac secundum normas specialiter statutas ei relationem de statu Ecclesiae, cui praeest, exhibeat necnon intra annum a sua electione, deinde pluries durante munere visitationem ad Urbem peragat sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat. Can. 93 - Patriarcha resideat in sede suae residentiae, a qua ne absit nisi canonica ex causa.
 
Can. 94 - Divinam Liturgiam pro populo totius Ecclesiae cui, praeest, Patriarcha celebrare debet diebus festis iure particulari statutis.
 
Can. 95 - § 1. Episcoporum eparchialium obligationes, de quibus in can. 196, tenent etiam Patriarcham firmis de cetero singulorum Episcoporum obligationibus. § 2. Patriarcha curet, ut Episcopi eparchiales muneri pastorali fideliter satisfaciant et in eparchia, quam regunt, resideant; eorum zelum excitet; si in aliqua re graviter offenderunt, eos consulta, nisi periculum in mora est, Synodo permanenti monere ne ommittat et, si monitiones optatum effectum non sortiuntur, rem ad Romanum Pontificem deferat. Can. 96 - Circa orationes et pietatis exercitia, dummodo proprio ritui consonent, Patriarcha in tota Ecclesia, cui praeest, eadem potest ac Hierarchae loci.
 
Can. 97 - Patriarcha diligenter vigilare debet rectae administrationi omnium bonorum ecclesiasticorum firma primaria singulorum Episcoporum eparchialium obligatione, de qua in can. 1022, § 1.
 
Can. 98 - Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et praevio assensu Romani Pontificis conventiones iuri a Sede Apostolica statuto non contrarias cum auctoritate civili inire potest; easdem autem conventiones Patriarcha ad effectum ducere non potest nisi obtenta Romani Pontificis approbatione.
 
Can. 99 - § 1. Patriarcha curet, ut Statuta personalia in regionibus, in quibus vigent, ab omnibus serventur. § 2. Si plures Patriarchae eodem in loco potestate in Statutis personalibus agnita vel concessa utuntur, expedit, ut in negotiis maioris momenti collatis consiliis agant.
 
Can. 100 - Negotia, quae plures eparchias respiciunt et auctoritatem civilem tangunt, Patriarcha ad se advocare potest; statuere autem de eisdem non potest nisi consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et de consensu Synodi permanentis; si vero res urget nec suppetit tempus ad coadunandos Episcopos Synodi permanentis membra, horum vices in casu gerunt Episcopi curiae patriarchalis, si habentur, secus vero duo Episcopi eparchiales ordinatione episcopali seniores.
 
Can. 101 - Patriarcha in propria eparchia, in monasteriis stauropegiacis itemque in locis, ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License