Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
    • CAPUT IV DE CURIA PATRIARCHALI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV DE CURIA PATRIARCHALI

Can. 114 - § 1. Patriarcha penes suam Sedem habere debet curiam patriarchalem a curia eparchiae Patriarchae distinctam, quae constat ex Synodo permanenti, Episcopis curiae patriarchalis, tribunali ordinario Ecclesiae patriarchalis, oeconomo patriarchali, cancellario patriarchali, commissione de re liturgica necnon aliis commissionibus, quae iure curiae patriarchali adiunguntur. § 2. Personae ad curiam patriarchalem pertinentes a Patriarcha ex clericis totius Ecclesiae, cui praeest, seligi possunt consulto eorum Episcopo eparchiali vel, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eorum Superiore maiore. § 3. Officia utriusque curiae Patriarchae, quatenus fieri potest, in eisdem personis ne cumulentur.
 
Can. 115 - § 1. Synodus permanens constat ex Patriarcha et quattuor Episcopis ad quinquennium designatis. § 2. Horum Episcoporum tres a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eliguntur, inter quos saltem duo ex Episcopis eparchialibus esse debent, unus vero a Patriarcha nominatur. § 3. Eodem tempore ac modo designentur quattuor, quatenus fieri potest, Episcopi, qui ex ordine a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinato Synodi permanentis membra impedita alternatim substituant.
 
Can. 116 - § 1. Patriarchae est Synodum permanentem convocare eique praeesse. § 2. Si Patriarcha impeditur, ne Synodo permanenti intersit, Synodi sessionibus praeest Episcopus ordinatione episcopali senior inter Synodi membra redintegrato quinario numero ad normam can. 115, § 3. § 3. Si Synodus permanens definire debet negotium, quod personam alicuius Episcopi, qui membrum eiusdem Synodi est, vel eius eparchiam aut officium tangit, hic quidem audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alius Episcopus ad normam can. 115, § 3.
 
Can. 117 - Praeses et omnia alia membra Synodi permanentis, quae Synodo interfuerunt, actis Synodi subscribere debent.
 
Can. 118 - Suffragia in Synodo permanenti debent esse secreta, si de personis agitur; in ceteris vero casibus, si saltem unum ex membris id expresse petivit.
 
Can. 119 - Si quod negotium ad Synodi permanentis competentiam pertinens definiendum est, dum locum habet Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, decisio de hoc negotio Synodo permanenti reservatur, nisi Patriarcha de consensu Synodi permanentis decisionem Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis committere opportunum iudicat.
 
Can. 120 - Synodus permanens convocari debet statis temporibus, saltem bis in anno, et, quoties Patriarcha id opportunum censet, et, quoties expedienda sunt negotia, ad quae ius commune requirit consensum vel consilium eiusdem Synodi.
 
Can. 121 - Si gravi de causa de iudicio Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Synodus permanens constitui non potest, Sedes Apostolica certior fiat et Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eligat duos Episcopos, quorum unus ex Episcopis eparchialibus esse debet, qui cum Patriarcha causa perdurante Synodi permanentis vices gerunt.
 
Can. 122 - § 1. Pro administratione bonorum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominet oeconomum patriarchalem ab oeconomo eparchiae Patriarchae distinctum, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans excluso vero ad validitatem eo, qui cum Patriarcha consanguinitate vel affinitate usque ad quartum gradum inclusive coniunctus est. § 2. Oeconomus patriarchalis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; munere durante a Patriarcha amoveri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aut, si periculum in mora est, Synodi permanentis. § 3. Oeconomus patriarchalis rationem administrationis exeuntis anni necnon praevisionem accepti et expensi anni incipientis Synodo permanenti quotannis scripto reddere debet; ratio administrationis reddenda est etiam, quoties a Synodo permanenti petitur. § 4. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis potest rationem administrationis necnon praevisionem accepti et expensi ab oeconomo patriarchali exquirere et proprio examini subicere.
 
Can. 123 - §1. In curia patriarchali nominetur a Patriarcha presbyter vel diaconus omni exceptione maior, qui ut cancellarius patriarchalis cancellariae patriarchali et archivo curiae patriarchalis praeest a vices gerente, si casus fert, a Patriarcha nominato adiutus. § 2. Praeter cancellarium eiusque vices gerentem, qui ex officio suo notarii sunt, Patriarcha alios quoque notarios pro tota Ecclesia, cui praeest, nominare potest, quibus omnibus cann. 253 et 254 applicentur; quos notarios etiam libere ab officio amovere potest. § 3. Circa archivum curiae patriarchalis serventur cann. 256 - 260.
 
Can. 124 - Commissio liturgica, quae in omni Ecclesia patriarchali haberi debet, ceteraeque commissiones pro Ecclesiis sui iuris praescriptae a Patriarcha eriguntur, ex personis a Patriarcha nominatis constituuntur necnon normis ab ipso statutis reguntur, nisi aliter iure cavetur.
 
Can. 125 - Expensae curiae patriarchalis solvantur ex bonis, quibus Patriarcha ad hunc finem uti potest; si haec non sufficiunt, singulae eparchiae pro mensura a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinanda ad expensas solvendas concurrant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License