Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
    • CAPUT VII DE CONVENTU PATRIARCHALI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII DE CONVENTU PATRIARCHALI

Can. 140 - Conventus patriarchalis est coetus consultivus totius Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, qui Patriarchae atque Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis adiutricem operam praestat in negotiis maioris momenti gerendis praesertim ad apostolatus formas ac rationes necnon disciplinam ecclesiasticam cum occurrentibus aetatis adiunctis atque bono communi propriae Ecclesiae, ratione etiam habita boni communis totius territorii, ubi plures Ecclesiae sui iuris exstant, apte componendas.
 
Can. 141 - Conventus patriarchalis convocari debet quinto saltem quoque anno et de consensu Synodi permanentis aut Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, quoties Patriarchae id utile videtur.
 
Can. 142 - § 1. Patriarchae est conventum patriarchalem convocare, eidem praeesse atque eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere; vice-praesidem, qui in absentia Patriarchae conventui praeest, ipse Patriarcha nominet. § 2. Sede patriarchali vacante conventus patriarchalis suspenditur ipso iure, donec novus Patriarcha de re decreverit.

Can. 143 - § 1. Ad conventum patriarchalem convocandi sunt: Episcopi eparchiales ceterique Hierarchae loci; Episcopi titulares; Praesides confoederationum monasticarum, Superiores generales institutorum vitae consecratae atque Superiores monasteriorum sui iuris; rectores catholicarum studiorum universitatum et ecclesiasticarum studiorum universitatum necnon decani facultatum theologiae et iuris canonici, quae intra fines territorii Ecclesiae, cuius conventus tenetur, sedem habent; rectores seminariorum maiorum; ex unaquaque eparchia saltem unus ex presbyteris eidem eparchiae ascriptis praesertim parochis, unus ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum necnon duo laici, nisi statuta maiorem numerum determinant, qui omnes modo ab Episcopo eparchiali determinato designantur et quidem, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, de consensu Superioris competentis. § 2. Omnes, qui ad conventum patriarchalem convocandi sunt, eidem interesse debent, nisi iusto detinentur impedimemto, de quo Patriarcham certiorem facere tenentur; Episcopi eparchiales vero procuratorem sui loco mittere possunt. § 3. Personae alterius Ecclesiae sui iuris ad conventum patriarchalem invitari et in eo partem habere possunt ad normam statutorum. § 4. Ad conventum patriachalem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
 
Can. 144 - § 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones Hierarchis indicandi solius Patriarchae vel Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est argumenta in conventu patriarchali tractanda determinare. § 2. Patriarchae est per opportunas praevias commissiones et consultationes curare, ut omnes quaestiones apte instruantur atque tempore opportuno ad conventus membra mittantur.
 
Can. 145 - Conventus patriarchalis sua habeat statuta a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis approbata, in quibus normae ad finem conventus obtinendum necessariae contineantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License