Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VI DE ECCLESIIS METROPOLITANIS CETERISQUE ECCLESIIS SUI IURIS
    • CAPUT I DE ECCLESIIS METROPOLITANIS SUI IURIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VI DE ECCLESIIS METROPOLITANIS CETERISQUE ECCLESIIS SUI IURIS

CAPUT I DE ECCLESIIS METROPOLITANIS SUI IURIS

Can. 155 - § 1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest Metropolita sedis determinatae a Romano Pontifice nominatus et a Consilio Hierarcharum ad normam iuris adiutus. § 2. Solius supremae Ecclesiae auctoritatis est Ecclesias metropolitanas sui iuris erigere, immutare et supprimere earumque territorium certis finibus circumscribere.
 
Can. 156 - § 1. Intra tres menses ab ordinatione episcopali vel, si iam Episcopus ordinatus est, ab inthronizatione computandos Metropolita obligatione tenetur a Romano Pontifice petendi pallium, quod est signum suae potestatis metropolitanae atque plenae communionis Ecclesiae metropolitanae sui iuris cum Romano Pontifice. § 2. Ante pallii impositionem Metropolita non potest Consilium Hierarcharum convocare et Episcopos ordinare.
 
Can. 157 - § 1. Potestas, quae Metropolitae ad normam iuris in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, competit, est ordinaria et propria, sed ita personalis, ut ipse non possit Vicarium pro tota Ecclesia metropolitana sui iuris constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem casuum delegare. § 2. Potestas Metropolitae et Consilii Hierarcharum valide exercetur solummodo intra fines territorii Ecclesiae metropolitanae sui iuris. § 3. In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae metropolitanae sui iuris Metropolita eiusdem personam gerit.
 
Can. 158 - § 1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris sedes est in civitate principe, a qua Metropolita, qui eidem Ecclesiae praeest, tituIum desumit. § 2. Metropolita in eparchia sibi concredita eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis in sua.
 
Can. 159 - In Ecclesia metropolitana sui iuris, cui praeest, Metropolitae praeter ea, quae iure communi vel iure particulari a Romano Pontifice statuto ei tribuuntur, competit: Episcopos eiusdem Ecclesiae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare; Consilium Hierarcharum ad normam iuris convocare, quaestiones in eodem tractandas opportune instruere, eidem praeesse atque id transferre, prorogare, suspendere et dissolvere; tribunal metropolitanum erigere; vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur; visitationem canonicam in eparchiis peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit; nominare Administratorem eparchiae in casu, de quo in can. 221, n. 4; eum, qui legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit. Romani Pontificis acta cum Episcopis eparchialibus aliisque, ad quos pertinent, communicare, nisi Sedes Apostolica directe providit, et praescriptorum, quae in his actis continentur, fidelem exsecutionem curare.

Can. 160 - In negotiis extraordinariis vel specialem difficultatem secum ferentibus Episcopi eparchiales Metropolitam et Metropolita Episcopos eparchiales audire ne omittant.
 
Can. 161 - Metropolita commemorandus est post Romanum Pontificem ab omnibus Episcopis ceterisqne clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
 
Can. 162 - Metropolita commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicoriam debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque clericis Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, fideliter fiat.
 
Can. 163 - Metropolitae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo; visitatio vero, quam singulis quinquenniis ad normam can. 208, § 2 peragere debet, quatenus fieri potest, una cum omnibus Episcopis Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, fiat.
 
Can. 164 - § 1. Ad Consilium Hierarcharum vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae metropolitanae sui iuris ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953, § 1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti sunt; Episcopi alterius Ecclesiae sui iuris nonnisi ut hospites invitari possunt, si maiori parti membrorum Consilii Hierarcharum id placet. § 2. Suffragium deliberativum in Consilio Hierarcharum habent Episcopi eparchiales et Episcopi coadiutores; ceteri vero Episcopi Ecclesiae metropolitanae sui iuris hoc suffragium habere possunt, si hoc in iure particulari expresse statuitur.
 
Can. 165 - § 1. Omnes Episcopi ad Consilium Hierarcharum legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Consilio intersint eis exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt. § 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Consilio Hierarcharum; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui suffragium deliberativum habent et in loco designato initio sessionum Consilii praesentes sunt. § 3. Nemo ex Consilii Hierarcharum membris procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia habet. § 4. Consilio Hierarcharum incohato nemini eorum, qui interesse debent, licet discedere nisi iusta de causa a Consilii praeside approbata.
 
Can. 166 - § 1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit, quaelibet Consilii Hierarcharum sessio canonica atque singulum scrutinium validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur Consilio Hierarcharum interesse, praesens est. § 2. Consilium Hierarcharum negotia. decidit ad partem absolute maiorem suffragiorum eorum, qui suffragium deliberativum habent et praesentes sunt.
 
Can. 167 - § 1. Firmis canonibus, in quibus expresse de potestate Consilii Hierarcharum leges et normas ferendi agitur, hoc Consilium eas ferre potest etiam in eis casibus, in quibus ius commune rem remittit ad ius particulare Ecclesiae sui iuris. § 2. De legibus et normis a Consilio Hierarcharum latis Metropolita Sedem Apostolicam quam primum certiorem faciat nec leges ac normae valide promulgari possunt, antequam Metropolita notitiam a Sede Apostolica scripto datam habuit de Consilii actorum receptione; etiam de ceteris in Consilio Hierarcharum gestis Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat. § 3. Metropolitae est curare promulgationem legum et publicationem decisionum Consilii Hierarcharum. § 4. Firmis canonibus, in quibus expresse de actibus administrativis Metropolitae, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, agitur, eius est etiam illos actus administrativos ponere, qui iure communi superiori auctoritati administrativae Ecclesiae sui iuris committuntur, de consensu tamen Consilii Hierarcharum.
 
Can. 168 - Ad Metropolitae et Episcoporum nominationem quod attinet, Consilium Hierarcharum pro unoquoque casu elenchum componat trium saltem candidatorum magis idoneorum eundemque Sedi Apostolicae secreto servato, etiam erga candidatos, mittat; quem elenchum ut componant, membra Consilii Hierarcharum, si id expedire iudicant, de necessitatibus Ecclesiae et de dotibus specialibus candidati ad episcopatum sententiam aliquorum presbyterorum vel aliorum christifidelium sapientia praestantium exquirere possunt.
 
Can. 169 - Consilium Hierarcharum curet, ut necessitatibus pastoralibus christifidelium provideatur, atque de eis potest statuere, quae ad fidei incrementum provehendum, ad actionem pastoralem communem fovendam, ad moderandos mores, ad proprium ritum necnon ad disciplinam ecclesiasticam communem servandam opportuna esse videntur.
 
Can. 170 - Consilium Hierarcharum locum habeat semel saltem in anno et, quoties id postulant specialia adiuncta aut expedienda sunt negotia iure communi huic Consilio reservata vel pro quibus peragendis consensus eiusdem Consilii requiritur.

Can. 171 - Consilium Hierarcharum sua conficiat statuta Sedi Apostolicae transmittenda, in quibus provideatur de secretaria Consilii, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant.
 
Can. 172 - In Ecclesia metropolitana sui iuris conventus ad normam cann. 140 - 145 habeatur et quinto saltem quoque anno convocetur; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.
 
Can. 173 - § 1. Sede metropolitana in Ecclesiis metropolitanis sui iuris vacante: Administrator Ecclesiae metropolitanae sui iuris est Episcopus eparchialis eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali senior, qui quam primum Romanum Pontificem de sedis metropolitanae vacatione certiorem faciat; ad Administratorem Ecclesiae metropolitanae sui iuris transit potestas ordinaria Metropolitae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Consilii Hierarcharum; sede metropolitana vacante nihil innovetur. § 2. Sede metropolitana in his Ecclesiis impedita serventur ea, quae de Sede patriarchali impedita in can. 132, § 1 statuta sunt; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt. § 3. Circa sedem vacantem vel impeditam eparchiae Metropolitae serventur cann. 221 - 233.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License