Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT I DE EPISCOPIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS

CAPUT I DE EPISCOPIS

Can. 177 - § 1. Eparchia est populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii pascenda concreditur ita, ut Pastori suo adhaerens et ab eo per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata Ecclesiam particularem constituat, in qua vere inest et operatur una, sancta, catholica et apostolica Christi Ecclesia. § 2. In erectione, immutatione et suppressione eparchiarum intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis servandus est can. 85, § 1; in ceteris casibus eparchiarum erectio, immutatio et suppressio competit soli Sedi Apostolicae.
 
Can. 178 - Episcopus eparchialis, cui scilicet eparchia nomine proprio pascenda concredita est, eam ut vicarius et legatus Christi regit; potestas, qua ipse nomine Christi personaliter fungitur, est propria, ordinaria et immediata, etsi a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem potestatis ultimatim regitur et certis limitibus intuitu utilitatis Ecclesiae vel christifidelium circumscribi potest.
 
Can. 179 - Episcopi, quibus eparchia nomine proprio regenda concredita non est, quodcumque aliud munus in Ecclesia exercent vel exercuerunt, Episcopi titulares vocantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License